MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

6 Decembris

 

Convenientius dicitur quod si homo non peccasset, Deus incarnatus non fuisset

 

Augustinus dicit super illud, Luc. 19: Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat: ergo si homo non peccasset, Filius hominis non venisset. Et I Tim. 1, super illud Christus venit in hunc mundum, ut peccatores salvos faceret, dicit Glossa: Nulla causa veniendi fuit Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla est medicinae causa.

 

I. – Aliqui circa hoc diversimode opinantur. Quidam enim dicunt quod etiamsi homo non peccasset, Dei Filius incarnatus fuisset. Alii vero contrarium asserunt, quorum assertioni magis assentiendum videtur. Ea enim quae ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum creaturae, nobis innotescere non possunt, nisi quatenus in Sacra Scriptura traduntur, per quam divina voluntas nobis innotescit. Unde, cum in S. Scriptura ubique incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignetur, convenientius dicitur incarnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium contra peccatum, ita quod peccato non existente, incarnatio non fuisset. Quamvis potentia Dei ad hoc non limitetur; potuisset enim etiam peccato non existente Deus incarnari.

 

II. – Multa alia quidem sunt cogitanda in Christi incarnatione, praeter absolutionem a peccato, sicut exempli gratia, promotio hominis quantum ad fidem, spem, charitatem, etc. Sed omnes istae causae adhuc pertinent ad remedium peccati. Si enim homo non peccasset, perfusus fuisset lumine divinae sapientiae et justitiae rectitudine perfectus a Deo ad omnia necessaria cognoscenda et agenda. Sed quia homo, deserto Deo, collapsus erat ad corporalia, conveniens fuit ut Deus, carne assumpta, etiam per corporalia ei salutis remedium exhiberet. Unde dicit Augustinus: Caro te obcaecaverat, caro te sanat; quoniam sic venit Christus, ut de carne carnis vitia extingueret.

 

Non est vero inconveniens ad aliquod majus humanam naturam perductam esse post peccatum. Deus enim permittit mala fieri, ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Unde et in benedictione cerei paschalis dicitur: O felix culpa, quae talem et tantum meruit habere Redemptorem!

 

(3a p., q. I, a. 3).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 23-25.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: