MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

27 Novembris

 

De Immensitate amoris divini

 

Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum habeat vitam aeternam. Joan. 3.

 

Omnium bonorum nostrorum causa est Dominus et divinus amor. Amare enim proprie est velle alicui bonum. Cum ergo voluntas Dei sit causa rerum, ex hoc provenit nobis bonum quia Deus amat nos. Et quidem amor Dei est causa boni naturae. Item est causa boni gratiae. Jer. 31. In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, scilicet per gratiam.

 

Sed quod sit etiam dator boni gratiae, procedit ex magna caritate, et ideo ostenditur hic hanc Dei caritatem esse maximam ex quatuor:

 

1° Ex persona amantis, quia Deus est qui diligit et immense. Et ideo dicit: Sic Deus dilexit.

 

2° Ex conditione amati, quia homo est qui diligitur, mundanus scilicet, corporeus, id est in peccatis existens. Commendat Deus suam caritatem in nobis, quoniam cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Rom. 5, 10. Et ideo dicit mundum.

 

3° Ex magnitudine munerum, nam dilectio ostenditur per donum, quia ut dicit Gregorius, probatio dilectionis exhibitio operis est. Deus autem maximum donum nobis dedit, quia Filium suum unigenitum, Filium suum, id est naturalem, sibi consubstantialem, non adoptivum: unigenitum, ut ostendat Deum non divinum amorem habere ad plures filios, sed totum in Filio, quem dedit ad comprobandum immensitatem sui amoris.

 

4° Ex fructus magnitudine, quia per eum habemus vitam aeternam. Unde dicit: Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam, quam acquisivit nobis per mortem crucis.

 

Perire dicitur aliquid quod impeditur, ne perveniat ad finem ad quem ordinatur. Homo ordinatur ad vitam aeternam et, quamdiu peccat, avertit se ab ipso fine. Et licet dum vivit omnino non pereat, ita quod non possit restaurari, tamen quando moritur in peccato, tunc perit omnino.

 

In hoc quod dicit habeat vitam aeternam indicatur divini amoris immensitas; nam dando vitam aeternam dat seipsum. Vita enim aeterna nihil aliud est quam frui Deo. Dare autem seipsum magni amoris est indicium.

 

(in Joan. 3).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 3-5.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: