––––––––
––––––
De fide
Fidem debemus 1. diligentissime servare et custodire. a) Est enim thesaurus pretiosissimus, siquidem radix et fundamentum est omnis verae iustitiae, Dei notitiam nobis communicat, de maximis et gravissimis quaestionibus securissimam praebet instructionem, tutissimam exhibet agendi normam, roborat in tentationibus, consolatur in tribulationibus, Deo nos coniungit eiusque gratiae nos reddit participes, tot tantaque subministrat gaudia, viam ad coelum recludit. b) Quare anxie vitemus et arceamus, quae hunc thesaurum nobis possint eripere, ut lectionem librorum fidei infensorum, falsi nominis scientiam, conversationem cum fidei hostibus, superbiam sensuumque illecebras.
2. Nutrire, augere, exercere a) sacrae studendo scientiae; b) quotidie de fidei veritatibus meditando; c) actus fidei frequenter et fervide eliciendo.
3. Confiteri a) verbo, dum aperte eam profitemur, nunquam eius nos pudet, modeste, sed firmiter eam defendimus; b) facto, dum ad eius normam vitam nostram componimus.
–––––––––––
Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 267.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: