MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De praeperatione ad mortem

 

Ut bene praepares te ad mortem, fac, quod tempore mortis 1. facere non poteris. a) Tunc siquidem non poteris facere poenitentiam, diluere peccatorum poenas, emendare vitam. b) Quod tamen prorsus est necessarium. c) Ergo nunc conscientiam scrutare, veram profundamque elice contritionem, sincerissime confitere, proposita firma concipe et exsequere, operibus satisfactoriis vaca.

 

2. Facere debebis. a) Tunc nolens volens mundum cogeris relinquere, renuntiare divitiis, excidere honoribus, carere voluptatibus, remanere solitarius. b) Quod si nunc feceris, innumera vitabis peccata et pericula, immensa comparabis merita, infinitam assequeris mercedem. c) Ergo cor tuum avelle a bonis gaudiisque terrenis, pecuniam in pia opera eroga, laudem honoresque ne quaeras, ab illicitis periculosisque abstine recreationibus, sacrae solitudini stude.

 

3. Fecisse optabis. a) Quanto tunc tibi esset solacio, si tempus gratiasque bene adhibuisses, multa magnaque opera bona fecisses, pro animabus strenue laborasses, officia ad amussim implesses, dolores patienter tulisses. b) Nunc haec omnia facere potes, sed quamdiu nescis. c) Ergo quam celerrime ac studiosissime, quae tibi facienda sunt, meditare, propone, exsequere.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 293.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: