MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De morte

 

Considera verbum Apostoli (Hebr 9, 27): "Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium". 1. "Statutum est". a) "Ab initio non fuit sic", sed mors statuta est in poenam peccati; quam horrendum ergo peccatum, quod tam horrendam post se trahit sequelam et poenam! b) Statutum non est, ubi, quando, in quo statu sis moriturus, immo hoc plane incertum est.

 

2. "Hominibus", h. e. a) cunctis hominibus, nullo excepto; b) quin ullum medium, ulla medicina, ulla potestas humana mortem possit arcere.

 

3. "Mori", h. e. relinquere a) cuncta terrena, voluptates, divitias, honores, amicos et propinquos; b) proprium corpus; c) vitam et cum ea tempus laborandi, merendi, poenitendi, salvandi animam.

 

4. "Semel". a) Si pluries posses mori, res esset minus periculosa et tremenda; b) iam vero semel morieris, idque unico momento tibi plane ignoto – et ab hoc momento pendet aeternitas! Nam:

 

5. "Post hoc iudicium". Ergo statim post mortem iudicaberis, h. e. a) cunctae tuae cogitationes, desideria, actiones, omissiones, effectus inde secuti tibi proponentur et ponderabuntur; b) sententia dicetur decretoria, in aeternum valitura; statimque c) ad effectum perducetur.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 292-293.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: