MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De recogitatione aeternitatis

 

Recogitatio aeternitatis dat 1. sapientiam in deliberationibus, consiliis, actibus. Efficiet siquidem, ut a) omnia in luce aeternitatis consideres et secundum verum valorem aestimes; b) finem tuum prae oculis semper habeas; media ad finem conducentia, non vetita et nociva, adhibeas.

 

2. Fortitudinem in probationibus, tentationibus, passionibus. Firmiter enim tenebis: a) "Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus"; b) momentaneum, quod delectat, aeternum, quod cruciat; c) "non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis".

 

3. Zelum, rectam intentionem et constantiam in officiis exsequendis, bonis operibus faciendis. Memor siquidem eris: a) laboro pro aeternitate; b) "uniuscuiusque opus manifestum erit"; c) pro brevi labore aeterna mihi promittitur merces, respondens caritatis fervori, intentionis puritati, laboris magnitudini.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 290-291.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: