––––––––
––––––
De conformitate cum voluntate divina
Perfecta resignatio et conformitas cum voluntate Dei 1. iustissima est et aequissima. a) Cunctae creaturae voluntati divinae se subiciunt; b) a Deo habemus cuncta, etiam voluntatem nostram – ergo ea uti debemus secundum voluntatem Dei; c) ad hoc creati sumus.
2. Ratio et compendium christianae perfectionis. Nam a) voluntas divina est perfectissima et sanctissima; si ergo ei conformamur, ipsi perfecti et sancti erimus. b) Perfectio in dilectione Dei et amicitia cum eo consistit. Iam vero dilectio probatur traditione nostri, h. e. nostrae voluntatis ad Deum; et "eadem velle et nolle, haec firma amicitia est" (Hieron.). c) Perfectus est, qui Christo assimilatur. Christus autem plenissime se suamque voluntatem subiecit et conformavit voluntati Patris (Io 4, 34; 6, 38. Mt 26, 39). d) Qui voluntati divinae conformatur, fugit, quae Deus odit, facit et patitur, quae Deus vult. Ergo mandata observat, peccata fugit, virtutes cunctas exercet.
3. Veram affert quietem, pacem et felicitatem. a) Mala temporalia non conturbant, quia non ut mala accipiuntur, sed ut immissiones caritatis divinae, ut particulae crucis Christi et pignora futurae gloriae (Prv 12, 21. Rom 8, 17 sq 28). b) Aliud nolumus, nisi quod Deus vult; quod Deus vult, semper fit; ergo semper habemus, quod volumus. c) Vera felicitas non est "esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto" (Rom 14,17), id quod plena conformitate cum voluntate divina assequimur.
–––––––––––
Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 266-267.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: