MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De mortificatione

 

Mortificatio adolescenti ad sacerdotium vocato necessaria est ad propriam sanctificationem. Nam sine ea 1. peccata a) non deponet; vix enim cum vero dolore firmoque proposito ea confitebitur, media ad ea corrigenda et vitanda non adhibebit. b) Pro eis non satisfaciet; satisfacere enim nequit nisi per opera poenitentiae, quae cuncta postulant, ut sibi ipsi vitiosisque inclinationibus vim inferat. c) In nova impinget; nam pravae inclinationes, nisi eis (per mortificationem) obsistatur, validiores in dies efficiuntur, nova suggerunt peccata.

 

2. Gratiis non adiuvabitur. Nam a) multas gratias non accipiet, quas Deus dare solet tamquam mercedem pro abnegatione nostri, pro sacrificiis propriae voluntatis; b) multis ipsi oblatis non utetur, quia gratia datur, ut vincamus naturam, ergo sine pugna et labore nobis non proficit.

 

3. Media sanctificationis (meditationem, examen conscientiae, confessionem frequentem etc.) aut non aut minus recte et perfecte adhibebit, siquidem cuncta requirunt laborem et propriae voluntatis pigritiaeque impugnationem.

 

4. Solidas virtutes non acquiret, quae non acquiruntur nisi per diligentem gratiarum usum, contrariarum inclinationum superationem, actus frequenter repetitos. "Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris".

 

5. Spiritum orationis et interioris vitae non habebit. Nam intus colligi sursumque levari non possumus, nisi sensualibus cor occludamus et a terra cogitationes et desideria avellamus.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 285-286.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: