MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De oratione in nomine Iesu

 

Oras in nomine Iesu:

 

1. si Iesus in te est per gratiam sanctificantem;

 

2. si Iesu orantis exemplum tibi proponis et quam exactissime imitari studes;

 

3. si cogitationes ac desideria tua occupata sunt circa Iesum, non circa res alienas (h. e. si sensus custodis, dissipationes arces eisque non cedis aut consentis, cum omni attentione ac devotione orare satagis);

 

4. si ea petis, quae intentionibus Iesu conformia sunt, ad Dei honorem et animae tuae salutem conducunt, et in Dei voluntatem te plene resignas (praesertim quoad bona malaque temporalia);

 

5. si persuasum tibi habes, te ea, quae petis, non solum non mereri, sed potius exauditione indignum, poena vero ac reiectione dignum esse, ideoque non tuis innixus meritis, sed per Christi merita ac vulnera humillime oras;

 

6. si de promissionibus Iesu, de divina potentia, benignitate, fidelitate nil dubitans te exaudiendum firmissime confidis;

 

7. nec deficis a confidentia et oratione, licet non statim exaudiaris, sed constanter ac perseveranter orare pergis.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 283.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: