MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De Dei omnipraesentia

 

Deus immensus, ubique praesens 1. per substantiam. Nam Deus trinus totus, cum omnibus divinis perfectionibus, est in quovis loco reali vel possibili, est super quemvis locum, est in te ipso admirare hanc immensitatem, in omni loco reverere Deum praesentem et adora, esto et tu totus in Deo coram eo ambulans, ad eius servitium paratus eique totus dicatus.

 

2. Per scientiam. Nam omnia perfectissime cognoscit in mundo, in cordibus angelorum hominumque, in mente tua cave ergo etiam in locis abditissimis atque in corde tuo ab eis, quae ipsius oculis displicent, officia tua imple, bonis actibus insta, licet a nullo homine videaris, lauderis, remunereris.

 

3. Per potentiam, quia omnibus dat esse, vitam, vires cunctaque habet absolute subdita voluntati suae quare consolare in afflictionibus, angustiis etc.; noli timere pericula ac homines, qui sine Dei voluntate nil tibi possunt nocere; time eum, in cuius potestate semper et ubique versaris; noli confidere in hominibus, sed in omnipotenti omnipraesentis Dei praesidio.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 265-266.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: