MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

Cura minima

 

Cura etiam minima. Nam 1. minima in servitio tanti Domini non sunt parva. a) Quanta diligentia curant aulici, ut minima regis desideria impleant, minimas eius molestias et offensiones caveant! b) Dominus, cuius aulici nos sumus, infinite maior est, sanctior, benignior etc. c) Ergo etc.

 

2. In parvis quodammodo maiorem ostendere possumus Dei dilectionem. a) Gravia parentum mandata implere, a gravibus eorum offensionibus cavere nondum magnae dilectionis signum est – hoc omnes filii faciunt, qui mali et ingrati non sunt. b) Tenera dilectio in parvis parentum desideriis advertendis et implendis, in minima eorum contristatione arcenda probatur. c) Sic quoad Deum.

 

3. A minimis saepe magna, maxima pendent. a) Quot sancti parvis gratiis bene adhibitis ad sanctitatem, quot damnati parvis gratiis neglectis parvisque peccatis ad damnationem primum posuerunt gradum! b) Per parvas gratias parvaque opera bona gratiae, virtutum, pacis et dilectionis, mercedis augmentum acquiris; per parva peccata haec neglegis, Dei displicentiam et poenam tibi adsciscis et ad maiora peccata quasi praepararis.

 

4. Etiam de minimis iudicabimur, mercede vel poena afficiemur. a) Potum aquae frigidae praebens non perdet mercedem. b) De omni verbo otioso reddent rationem homines nec exibunt, nisi solverint ultimum quadrantem.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 282-283.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: