MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

Sanctifica te

 

Sanctifica te! Hoc est munus tuum 1. gravissimum, non patiens excusationem. a) Quo gravius et magis necessarium est aliquod negotium, eo minus admittit excusationem. b) Atqui negotium sanctificationis tuae est gravissimum in se (quia agitur de aeterna beatitudine aut damnatione), comparatum cum quibusvis aliis, immo unice et absolute necessarium: nam si hoc bene gesseris, nil aliud potest tibi nocere, si neglexeris, nil aliud potest tibi prodesse, te salvare.

 

2. Urgentissimum, non patiens dilationem. a) Negotium aliquod est urgens, si sub magna poena vel damno praecipitur et serius certe vel verosimiliter fieri nequit. b) Atqui tale est negotium sanctificationis tuae, quia sub gravissima poena tibi impositum est, nec scis, utrum postea habeas tempus, vires, gratiam ad illud perficiendum.

 

3. Personalissimum, non patiens substitutionem. a) Multa negotia potes aliis mandare, non vero gravissima tibique personaliter iniuncta. b) Atqui negotium sanctificationis tuae non solum est gravissimum, sed tibi personalissime iniunctum, quia agitur de anima tua, quae tuis solummodo vel virtutibus salvabitur vel vitiis perdetur, et tu solus de ea rationem reddes ac iudicaberis.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 281.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: