––––––––
––––––
De recta intentione
Recta intentio in nobis 1. si adest, magna profert commoda. a) Opera nostra reddit Deo placentia; b) magnum eis confert valorem proindeque c) uberem nobis conciliat Dei amorem, largas gratias, grandem mercedem; d) labores, difficultates, passiones leviores reddit utque eos libentius laetiusque sustineamus, multum adiuvat.
2. Si deest, tristes nascuntur sequelae. a) Omnia, quae modo enumerata sunt, commoda amittimus – qualis iactura pro tota aeternitate! b) Tepidi sumus magisque in dies evadimus; c) crescit amor proprius, indulgebimus passionibus ideoque in multa facile peccata impingemus.
3. Ut adsit, idonea adhibeamus media. a) Quotidie in precibus matutinis optimam intentionem sollicite eliciamus; b) eam repetamus ante graviora saltem negotia, in laboribus difficilioribus et passionibus, in tentationibus ad proprium amorem vanamque gloriam spectantibus vel allicientibus; c) in precibus vespertinis examinemus nos, qua intentione functiones nostras exercuimus, labores passionesque pertulimus, colloquia et recreationes nostras instituimus.
–––––––––––
Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 280-281.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: