MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De imitatione Christi

 

1. Imitare, sequere Christum. Nam hoc est a) honorificum, gloriosum (propter ducis excellentiam, viae praestantiam, finis eminentiam); b) facile et iucundum (Christus praeit, minus requirit quam mundus, largissimum offert adiutorium iucundissimamque dapem et consolationem, praestantissimos iungit socios); c) utilissimum (quantam acquiremus Dei benevolentiam, protectionem, mercedem); d) necessarium (Christianus debet esse alter Christus, h. e. Christo similis, Christi imitator; Iesus est unica via, in qua si non ambulaveris, finem non assequeris; qui non est conformis unigenito Dei Filio, non est praedestinatus [Rom 8, 29]).

 

2. Ut imitari eum possis, opus est, ut a) continuo eum respicias, eius doctrinam firmiter credas et in dies melius pernoscas, eius exemplum mediteris vitamque tuam cum eo comparans perlustres et emendare studeas; b) impedimenta, quae sequelae obstant, removeas (peccata, malas consuetudines, pravas inclinationes); c) media necessaria adhibeas, imprimis post bonam praeparationem, devote atque cum ardenti te ei assimilandi studio communices;

quotidie animum resumas et alacriter progrediaris.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 279.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: