MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

Venite ad me omnes

 

Considera verbum Christi: "Venite ad me omnes" etc. (Mt 11, 28), applicatum ad s. Communionem, et perpende: 1. Quid Iesus a nobis requirit? a) "Venite". Ergo relinquite alia, quae vos arcent a me (peccata, desideria terrena etc.) venite integri, mente per fidem illuminata et ad me nitente, corde per dilectionem incenso et ad me recipiendum parato. b) "Ad me". Ergo ad Deum vestrum reverenter, ad Redemptorem vestrum fiducialiter, ad Iudicem vestrum humiliter et contriti. c) "Discite a me". Venite hoc fine, ut similes mei efficiamini ergo prompti ad deponenda peccata, impugnandas pravas inclinationes, exercendas virtutes.

 

2. Quid Iesus promittit? a) "Ego reficiam vos", h. e. restituam vobis pristinam innocentiam, pulchritudinem, dilectionem reficiam mentem per illuminationem, voluntatem per gratiae sanctificantis augmentum gratiasque actuales confortantes etc. b) "Qui laboratis et onerati estis". Onera vestra, sub quibus gemitis, peccata, concupiscentiam, tentationes, aut tollam aut in eis portandis et superandis vos adiuvabo labores vestros faciliores et per benedictionem meam fructuosos reddam. c) "Invenietis requiem animabus vestris". Pro praeterito condonationem admissorum pro praesenti pacem conscientiae pro futuro spem certissimam et laetissimam.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 277-278.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: