MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De Communione spirituali

 

Communio spiritualis est 1. Deo gratissima. Nam a) eo sanctius Deoque gratius est desiderium, quo sanctius illud, quod desideras. Atqui hic desideratur sanctissimum. b) Actus in Communione spirituali eliciti sunt actus illarum virtutum (fidei, caritatis, contritionis etc.), quae Deo maxime placent. c) Deus miraculis nonnunquam ostendit, quam grata sit ei Communio spiritualis (s. Stanislaus, s. Catharina Senensis etc.).

 

2. Utilis, cum a) non solum, sicut quodvis opus bonum, gratiam meritumque augeat, sed b) similem habeat cum reali Communione effectum, imprimis c) caritatem erga Iesum foveat ac nutriat simulque d) ad realem Communionem optime cor praeparet.

 

3. Facilis, cum a) fieri possit quovis loco et tempore; b) saepe iterari et a non ieiunis; praeparationem diuturnam minime requirat.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 277.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: