MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De sanctissimo Sacramento

 

Eucharistia est 1. sacramentum fidei, a) quia plurima fidei dogmata ac gravissima mysteria in ea partim veluti continentur, partim supponuntur, et per eam nova quasi luce perfunduntur; b) quia difficillima est intellectu, sensibus, experientiae, naturae legibus repugnare videtur, humanae superbiae adversatur, ideoque plenam rationis subiectionem ac firmissimam requirit fidem; c) quia fidei maxima praebet adiumenta.

 

2. Sacramentum spei, siquidem spem nostram roborat, dum a) patefacit nobis, quantopere Deus nos diligat nostramque desideret salutem; b) ob oculos quasi ponit, quae Iesus pro nobis nostraque redemptione fecit et tulit et quam carae ac pretiosae in eius oculis nostrae sunt animae, ideoque eius auxilium nobis quasi oppignorat; c) maximas nobis gratias suppeditat; d) pignus est futurae gloriae.

 

3. Sacramentum caritatis, a) quia in hoc sacramento infinita Dei erga nos caritas elucet (considera, quam magna facit, quam indigna suffert, pro vilissimis peccatoribus, sine ullo emolumento, ex pura incomprehensibili dilectione); b) quia ad Deum diligendum efficacissime nos provocat et adiuvat; c) quia fraternae inter nos caritatis est symbolum et incitamentum.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 276-277.

 

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: