MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De Dei omniscientia

 

1. Deus omniscius, quia in se et per se unico actu, aeternaliter et perfectissime cognoscit a) se ipsum in tota immensitate ac plenitudine suae essentiae et perfectionis; b) omnia ullo modo possibilia; c) cuncta, quae unquam fuerunt, sunt et erunt; d) imprimis omnes actus liberos creaturarum (etiam actus mere internos, cogitationes, desideria etc.) praeteritos, praesentes, futuros, et abditissimas quasque conscientiae latebras, "profundum abyssi et hominum corda in absconditas partes" (Eccli 23, 28).

 

2. Quia ergo Deus te et intimas cogitationes et actus tuos, qui homines penitus latent, perscrutatur: a) plus cura de Dei iudicio, quam de iudiciis hominum. b) Esto humilis nec sine timore, etsi a superioribus, confratribus et exteris lauderis. c) Nunquam mali quidquam cogita, desidera, perpetra, licet certus tibi videaris, neminem hominum, imprimis nec superiores in illius notitiam perventuros. d) Remane tranquillus et consolare, licet multi te ignorent, perperam de te iudicent, immo te calumnientur. e) Omnes actus, labores, functiones exerce, quasi sub oculis Dei. f) Purissimam semper habere satage intentionem.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 265.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: