MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De cruce Domini

 

Crux Christi sit tibi: 1. Memoriale caritatis, a) quam Iesus ostendit tibi (quam ingentia pro te fecit, tulit, idque ex puro amore); b) quam tu exhibere debes ipsi (saepe eius caritatem, passionem, mortem grato animo recolendo, peccata fugiendo, pro Christo laborando).

 

2. Refugium et asylum. a) Hic enim reperies peccatorum veniam, meritorum gratiarumque ad solvenda debita tua abundantiam, contra inimicos et tentationes adiutorium et refugium. b) Ergo hic quaere veniam, pete gratias, implora auxilium.

 

3. Monimentum deterrens a peccatis. a) Indicat tibi, quam acerbe Deus peccata punivit in Filio (multo magis puniet in te) et quam dire peccata tua Christum cruciarunt. b) Monet te dolere de peccatis praeteritis, cavere a futuris.

 

4. Viae dux, ostendens, a) qua via Christus coelum petierit (oboedientia, mortificatione, patientia, inimicorum dilectione etc.); b) quam igitur viam tu quoque ingredi et tenere debeas, ut Christum sequaris coelumque assequaris.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 276.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: