MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

Iesus crucem baiulans

 

Christus baiulans crucem. 1. Considera, a) quomodo Christus, innocentissimus, sanctissimus, qui nec ullum peccatum commiserat nec ullam poenam meruerat – promptissima voluntate in humeros suscipit – crucem vere terribilem, tam ponderosam, prementem, torquentem – licet infirmus, viribus destitutus, cibo potuque tamdiu carens, doloribus vulneribusque exhaustus. b) Baiulat illam patienter sine querela, prompte sine reluctatione, libenter propter Dei honorem ac voluntatem nostramque redemptionem.

 

2. Sic et tu, a) qui minime es innocens, immo tam multa, tam gravia, tam inexcusabilia commisisti peccata; cui tot gratiae media praesto sunt, ex quibus haurire potes confortationem ac consolationem; cuique crux imponitur multo levior ac toties merita; b) illam suscipe et porta sicut Salvator tuus patienter, nullam effutiens querelam; prompte, sine repugnatione externa vel interna; libenter, cum ita Deum honores, Christum imiteris et laetifices, proximum aedifices, salutem certam uberrimamque mercedem tibi compares.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 274-275.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: