MARIA HOMINUM COREDEMPTRIX

 

P. HERMINIUS BORZI C. SS. R.

S. THEOLOG. DR. ET PROF.

 

––––––––––

 

STATUS QUAESTIONIS

 

Redemptio

 

Agendo de Maria Coredemptrice, necessario inspiciendum est, quid sit ipsa redemptio et quomodo peracta sit ex decreto divino, ut appareat utrum et quomodo Maria ipsi associata sit.

 

Redemptio ergo, generaliter intelligitur pro actione qua aliqua res, a statu aliquo violento liberatur, soluto pretio. Hinc redemptio generis humani per Christum est actus, quo homines lapsi et sub servitute diaboli constituti, pretio sanguinis, per satisfactionem et merita Christi vicarie pro ipsis mortem subeuntis, a servitute diaboli erepti sunt, iuxta verbum Apostoli "misit Deus Filium suum.... ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus" (1). Et adhuc in Tridentino "Christus per sui sanguinis effusionem nos redemit, eripuitque de potestate tenebrarum et in regnum suum transtulit" (2). Deus enim hominem in perfecta natura constituerat, eum bonis supernaturalibus ditaverat, cum iure haec omnia toti humano generi transmittendi. Attamen ex Adami lapsu, omnia amissa et deperdita sunt et homo iuxta ipsius Tridentini verba "totus secundum animam et corpus in deterius mutatus est". At Deus, quando venit plenitudo temporis, misit Redemptorem quem statim post lapsum promiserat, Filium suum unigenitum, Verbum caro factum.

 

Unicus Redemptor

 

Verum quidem est, quod ad genus humanum reparandum, incarnatio Dei Verbi non erat absolute necessaria "Deus enim per suam omnipotentem virtutem, poterat humanum genus multis aliis modis reparare" (3). At in hypothesi quod Deus exigere voluerit condignam seu adaequatam satisfactionem, assumptio naturae meriti capacis et quidem convenientius humanae, seu incarnatio alicuius divinae personae, fuit absolute necessaria; satisfactio enim condigna seu perfecta "est per quamdam adaequationem ad recompensationem culpae commissae et sic hominis puri satisfactio sufficiens esse non potuit pro peccato.... quia peccatum contra Deum commissum, quamdam infinitatem, habet, ex infinitate divinae maiestatis, tanto enim offensio est gravior, quanto maior est ille in quem delinquitur. Unde oportuit ad condignam satisfactionem ut actus satisfacientis haberet efficaciam infinitam, utpote Dei et homi­nis existens" (4).

 

Christus ergo nobis apparuit, regnum iustitiae et charitatis praedicando, virtutum omnium exemplum praebuit, Ecclesiam ad suum opus continuandum instituit, ultimo crucifixus est. Vita et mors Christi fuit causa omnium salutis. Homines iustificati, rursus adoptivam Dei filiationem receperant et adhuc ad finem supernaturalem tendere poterant. In hoc vere totum mysterium reparationis et misericordiae divinae reassumitur (5).

 

Attendendum est tamen, quid importet Redemptio a Christo peracta. Poterat enim Deus in pristino statu hominem restituere absque ulla satisfactione, tuncque potius nova elevatio esset quam redemptio: defuisset enim essentiale elementum, solutio scilicet pretii. "Liberatio humani generis poterat obtineri alio modo, redemptio vero plenissime sc. soluto pretio, non" (6).

 

Enimvero, redemptio plus est quam reparatio et resti­tutio; illa enim importat satisfactionem, quae pretio soluto, adaequet offensam, sicque Christus ut nos redimeret "venit dare animam suam redemptionem pro multis". Quia vero haec satisfactio ex divina ordinatione per mortem Christi effecta est, verum sacrificium dicitur esse. "Tradidit enim semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis" (7). Nam quamvis caeterae actiones et passiones Christi ratione sui, sufficientes essent ad nostram redemptionem, utpote intrinsece et in actu primo valorem infinitum ratione operantis habentes; quamvis realiter omnes simul sumptae constituant pretium redemptionis, tamen quia passio et mors Christi sunt opus principale, tum quia de facto et in actu secundo, redemptio nostra ex divina ordinatione, Christi mortem exigebat, dicimus, eo tantum absolutam fuisse et completam, quando Christus in cruce, suum sanguinem effundens, pro nobis mortuus est.

 

"Ad emptionem (enim) duo requiruntur sc. quantitas pretii et deputatio eius ad aliquid emendum. Si quis enim det pretium non aequivalens, non dicitur esse simpliciter emptio, sed partim emptio, partim donatio. Rursus si daret etiam maius pretium sed non deputaret ad emendum, non diceretur emere rem. Si ergo loquamur de redemptione humani generis quantum ad quantitatem pretii, sic quaelibet passio Christi etiam sine morte suffecisset..... propter infinitam dignitatem personae. Si autem loquamur quantum ad deputationem pretii.... non sunt deputatae ad redemp­tionem humani generis a Deo Patre et a Christo aliae passiones Christi absque morte" (8). Ultimo velut effectus et naturales consequentiae redemptionis, inveniuntur libe­ratio et restauratio. Homo per peccatum, servus factus est peccati scilicet et tyrannidis diaboli, a quibus Christus nos liberavit non solum per modum provocantis ad charitatem, sed proprie per modum redemptionis, vicarie pro nobis satisfaciendo, immo et per modum efficientiae, quatenus humanitas fuit divinitatis instrumentum. Restauravit autem iuxta verba S. Ephrem: "quia autem per lignum delapsum fuerat humanum genus in inferiora loca, super lignum transiit in domum vitae. Tibi gloria! quia crucem tuam pontem extruxisti super mortem, ut per eam transeant animae e regione mortis in regionem vitae" (9).

 

Coredemptrix cum Christo

 

Certum est quod associatio Mariae in opere redemptionis non erat absolute necessaria. Insuper pretium a Christo solutum, non solum sufficiens erat, sed et unicum fuit, ita ut nemo praeter ipsum vel cum ipso, pretium aut aliquam pretii partem, a seipso et ex propriis bonis solvent aut solvere potuerit; hinc falsum esset affirmare B. Virginem pretium redemptionis complevisse aliquid meritis et satisfactionibus Christi ex proprio adiungendo.

 

Insuper bene notandum est quod ipsa B. Virgo redemptione indiguit et reapse per merita Christi et unice per merita Christi redempta est, verum quidem praeservativa, non autem liberativa redemptione. Unde ad primum Dei actum, quo Deus redemptionem decrevit, B. Virgo nullo modo cooperata est ne secundario quidem et dependenter. Redemptio enim ipsius Virginis, iam supponit quod Deus, ipsum opus redemptivum sc. Verbum incarnatum voluerit, quod opus promereri B. Virgo non poterat. Consequenter dicendum est, redemptionem qua talem ne pro nobis qui­dem meruisse, unica enim est Virginis redemptio et nostra: et principium theologicum est, quod ratio meriti non cadit sub merito: Sicque nullus homo meruit primam gratiam, quia gratia tantum, pro nobis, principium meriti esse po­test. N. B.

 

-------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

N. B. – Ratio philosophica evidentissime patet si consideratur quod principium meriti ponit in nobis ipsam potentiam ad merendum; ergo impossibile est quod aliquis mereatur antequam capax vel potens meriti constituatur; hoc enim contradictionem involvit, aliquid scilicet esse principium et effectum eiusdem actus in eodem respectu, ut si quis suo actu mereretur principium meriti et simul per ipsum principium meriti esset ratio sui actus meritorii.

 

-------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Hinc B. Virgo, stricte loquendo, nec suam neque nostram meruit redemptionem (cum redemptio pro omnibus sit principium meriti); sed supposita redemptione et ex ipsa prima Virginis gratia, quam quidem nec ipsa mereri potuit, vere a Patre decretum est non completuram fore redemp­tionem, absque Virginis concursu, ita ut et ipsa, partem activam aliquam in nostra salute agere debuisset, ex qua merito Coredemptrix evaderet. Protestantes, uti patet, Ma­riae aliquam partem directe fuisse collatam in mysterio nostrae redemptionis, uno ore reiciunt. Finem divinae praedestinationis, affirmant fuisse tantummodo: "ut Maria «Mater Domini» esset"; dum Mariae, partem aliquam in humana salute tribuere, detrahere est Christo Redemptori, qui "unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus". E contra Ecclesia docet, Mariam ideo factam esse Dei matrem, ut hoc ipso, servandi hominum generis consors facta, tanta apud Filium gratia et potestate valeat ut maiorem nec humana, nec angelica natura assecuta unquam sit nec assequi possit (10).

 

Vox Coredemptrix autem, nihil aliud significare videtur, nisi activam partem quam Maria cum Christo habuit in humana redemptione, non tamen pari modo et iure. Reapse S. Paulus ad Corinthios scribens dicit, loquendo de cooperatione activa hominis ad opus salutis "Ego plantavi; Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incremen­tum dat, Deus". "Neque enim, addit, sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est". Hoc utique admisso, non minus explicite ipse S. Paulus, se suosque socios Dei cooperatores in humanae salutis opere nuncupat: "Dei enim, inquit, sumus adiutores" vel potius cooperatores (συνεργοί) (11). Confirmatur verbis ex particula "cum" compositis, quibus Paulus, actiones et passiones Christi fideliumque iungit, quasi unica actio vel passio essent: v. g. compati, – consepeliriconglorificari etc. quae verba ut notat Prat (12) modo essentialiter diverso de Christo atque de fidelibus dicuntur. De Christo enim primario et proprio iure, de fidelibus autem et secundario et dependenter a Christo, ob eorum cum ipso consociationem, quin tamen prohibemur ea de Christo et de fidelibus praedicare. Pariter vox Coredemptrix, non adaequat ut adversarii timent B. Virginem Christo Redemptori, optime enim haec vox cum inaequalitate attributionis et cum essentiali dependentia componi potest et merito Beatae Virgini tribuitur, si ut probabimus, in redemptione, vere partem realem egit.

 

Sensus tituli determinatio:

 

Posito quod B. Virgo cooperata sit redemptioni, dicimus eius associationem non considerandam esse velut associationem quandam collateralem, ut habetur inter duos qui idem opus complent, ad quod perficiendum, unus non sufficit. Christus enim et Mater eius, non sunt duo Redemptores, licet inaequaliter operantes, unicus enim est Redemptor et Mediator homo Christus Jesus. Attamen affirmamus, ipsius operi, realiter et efficaciter inservire et cooperari. Quam cooperationem, Labauche, hoc modo exprimit: "Christus ab initio suae incarnationis, vivens est in Maria, tanquam in matre, filius. Haec Christi vita autem totaliter pro nobis immolatur, Christus de nobis nostrique redemptione tantum cogitans, usque dum eam in Calvario, seipsum immolando, perficeret. Si Christus ergo ita vivens est in Maria ut tota Mariae vita velut in vita Christi absorta sit, quis non videt, quomodo ipsa cum Christo mysterium nostrae salutis compleat? Hoc sensu Maria Coredemptrix generis humani vocatur, quod Chris­tus stricto iure per suam passionem nostram redemptionem meret, Maria de congruo per suam compassionem... pro nobis enim suam vitam immolavit, quin etiam et vitam Filii sui pro nobis obtulit" (13). Est ergo cooperatio Mariae, Filii operationi subordinata, influxum tamen realem in Redemptione habens; Christus enim titulo realissimo, ratione filiationis ipsi pertinet, mater realiter enim Salvatoris est. Ex seipsa nihil pro mundi salute potest, at voluntarie Redemptoris mater effecta, veluti necessario, sacrificio quo redempti sumus associatur, voluntarie enim maternitati divinae assentiendo, voluntarie sacrificio consentit, ipsum parat, cum Christo ipsum peragit, immo et seipsam immolat ac indesinenter merita et beneficia aeterni illius sacrificii, mater Christi et mater nostra effecta, infinita misericordia nobis applicat.

 

Coredemptio ergo, ratione cooperationis, omnino sibi propria est, ex triplici titulo: primo ex titulo maternitatis divinae, quae ex summa sanctitate et dignitate secumferens, talem vim reparatricem Virgini confert ut fere infinito modo distat a quadam cooperatione, quae etiam sanctis tribuitur. Secundo quia modo unico et singulari compassio Matris, vi sua, iungebatur passioni Filii. Ultimo quia eius influxus tam universalis fuit ut ad omnes et singulos se extendat, quod quidem de nullo sancto predicari potest.

 

Biblico parallelismo declaratur

 

Evidenter inter lapsum et reparationem quoddam parallelismum extitit, ex quo facile intelligi potest natura influ­xus agentium, qui sive ad unum sive ad alterum eventum adfuerunt. Adamo enim, ex Scriptura, Christus opponitur, Evae, mulier in protoevangelio promissa. – N. B. – Manifestum est autem, quod comparatio inter Adam et Christum, Evam inter et Mariam non fit ratione naturae vel dignitatis personarum, sed tantum inter eorum actiones: praevaricatio et redemptio et partes quae singulis agentibus et cooperantibus tribuuntur.

 

-------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

N. B. – Haec doctrina quae modo simpliciter enuntiatur, in capite secundo probatur "Aemula Dei operatio".

 

-------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Natura ergo influxus Mariae in opere Redemptionis, eadem esse videtur ac influxus ab Eva, in lapsu habitus. In lapsu autem est peccatum Adae, quod est causa vera, unica, totalis, necessaria et eodem tempore sufficiens nostri damni: nam quia homo peccavit et unice quia ipse peccavit omnes nos morimur, ita ut si solus peccasset et non mulier omnia pariter evenissent; sic etiam Eva peccante, non sunt haec duo peccata simul sumpta, sed unicum Adae peccatum quod nos perdit, iuxta verbum Apostoli "Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt" (14).

 

Attamen semper verum remanet, quod et Eva lapsui cooperata sit, et quod Adami lapsus causa fuit "mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno et comedi" (15) sicque quamvis non sit Evae lapsus qui nos damnat, tamen ipsi eum tribuere possumus.

 

Et merito quidem: effectus enim non solum tribuitur causae efficienti, sed et illi qui consulit, consentit et determinat effectum, si absque eius consensu evenire non potuisset. Alicui enim operi dupliciter cooperari potest: vel alii impotenti actionem suam praebendo, tuncque opus non esset amplius unius tantum; vel ipsi consilium, instigationem, consensum praebendo. In hoc ultimo, opus vere ei tribuitur totum, qui illud patravit, attamen non minus vere, quamvis in diverso gradu, totum opus, huic secundo tri­buere possumus. Quod magis adhuc valet, si consensus praebetur cum cognitione causae, scilicet effectum perfecte praevidendo, quia tunc non est cooperatio materialis tan­tum sed vere formalis. Consequenter, nullo modo contradictorium apparet, quod Christus unicus Redemptor dicatur et B. Virgo Coredemptrix. Hanc autem formalem cooperationem Virginis, affirmat S. Thomas et quidem non ideam ut propriam, sed doctrinam universalem Ecclesiae referens. – Proposito enim sibi dubio: quod non fuerit necessarium B. Virgini annuntiari quod in ea faciendum erat: annuntiatio enim ad hoc solum necessaria esse videbatur, ut Virginis consensus haberetur: sed consensum eius non videtur necessarium fuisse, quia conceptus Virginis praenuntiatus fuit prophetia praedestinationis "quae sine no­stro completur arbitrio", sibimetipsi respondit; necessa­rium esse quia "prophetia praedestinationis completur sine nostro arbitrio causante, non tamen sine nostro arbi­trio consentiente" (16). Ita consensus Virginis dici potest conditio sine qua non, nostrae salutis: si ergo consentit, ac Filii proprioque sacrificio, causa salutis facta est, iure et merito eam Coredemptricem vocare possumus ut ex probationibus clarissime patebit.

 

–––––––––––

 

 

P. Herminius Borzi C. SS. R., Maria hominum Coredemptrix. Brugis MCMXXXI (1931), pp. 1-8.

 

Notae:

(1) Gal. IV, 4-5.

 

(2) Trid., Sess. 22, c. 1°. Cf. Col. I, 13.

 

(3) S. Thom. III q. 1 a. 2.

 

(4) S. Thom. III q. 1 a. 2 ad 2um.

 

(5) Conf. Rivière, Le dogme de la Rédemption.

 

(6) S. Thom. III Sent. Dist. XX q. 1 a. 4.

 

(7) Eph. V, 2.

 

(8) S. Thom. Quodlib. 2 art. 2.

 

(9) Sermo de Dom. N., ed. Lanus, t. I, p. 158. (Conf. etiam P. Hugon, Le mistère de la Rédemption).

 

(10) Leo XIII, Enc. Suprem. Apostolatus.

 

(11) I. Cor. III, 9.

 

(12) La théologie de S. Paul. Deuxième partie. Editio 7, Paris 1920, p. 21.

 

(13) Labauche, Leçons de théologie dogmatique, p. 415. (Conclusion).

 

(14) Ad Rom. c. V, 12.

 

(15) Gen. III.

 

(16) S. Thom. III q. XXX a. 1 ad prim.

 

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
Maria hominum Coredemptrix

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: