MARIA HOMINUM COREDEMPTRIX
P. HERMINIUS BORZI C. SS. R.
S. THEOLOG. DR. ET PROF.
––––––––––
Abhinc paucos annos, praesertim occasione de "universali mediatione B. Mariae Virginis", plures theologi dubium agitarunt circa fundamenta hujus doctrinae, quae, ut notat Bainvel, constituit unam ex praecipuis praerogativis post maternitatem divinam, ipsius B. Virginis, cui necessario connectuntur aliae quaestiones, quas neque theologus, ut ait, nec apologista, neque Mariae devotus negligere potest (1).
Inter ipsas certo eminet quaestio, quae est velut fundamentum quo prima nititur, scilicet, de munere, quod egit Maria in oeconomia gratiae, praesertim si comparetur cum dogmate fundamentali, quod totam nostram salutem Christo Redemptori tribuit. Nam, communiter distinguunt auctores opus nostrae salutis in duas partes sc. opus acquisitionis gratiae et eiusdem distributionis. At retenta hac distinctione, claritatis gratia tantum, mihi videtur, quod semel probata cooperatione Mariae ad totum opus nostrae salutis, necessario sequitur sive cooperatio ad acquisitionem gratiae sive ad eiusdem gratiae distributionem, quum in hoc proprie redemptio consistit sc. in gratiae acquisitione et eius singulis applicatione. Jure ergo plures theologi ut melius defendere valerent titulum "mediatricis omnium gratiarum" Mariam Christo cooperatam esse in opere Redemptions affirmantes ei titulum "Coredemptricis" merito vindicarunt. Hic titulus enim scripsit M. Labauche, est fundamentum intercessionis vel mediationis Mariae, quia Christus in caelo adhuc Mariam in suo opere coniungit. Est ergo, dicit, oratio Christi vivens in Maria quam exaudit Pater cum nobis Spiritum S. donat; Christus enim offert merita suae passionis, Maria merita suae compassionis, tuncque intuitu passionis Christi et Matris compassionis, Spiritus S. qui a Patre per Filium procedit, habitat in nobis ut imagini Filii conformes efficiat (2).
Alii theologi e contra, hoc fundamentum ipsis inficiunt, negando Mariam Coredemptricem vocari posse. Inter quos Clariss. Billot, qui in introductione libri "Marie Mère de grâce" De la Broise et Bainvel auctoribus, arguendo ex eo quod etiam B. Virgo redemptione indiguit, scribit: "Sa condition donc ne diffère en rien de la nôtre sous ce rapport, et comme il est évident que nous ne pouvions coopérer en quoi que ce soit, à l'acquittement de la rançon exigée par la justice divine pour notre libération il est évident de la même évidence qu'à la satisfaction et au mérite de la rédemption commune, Marie.... n'a pu avoir et par là même n'a eu effectivement aucune part" (3). N. B.
-------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
N. B. – Mirum est quod haec habeat cl. Auctor qui alio loco iam scripserat "in oraculo Geneseos praemonstrari Mariam ut coredemptricem, eadem sc. ratione qua historia lapsus nobis Evam exibet, si dicere fas est ut coperditricem" (De Verbo Incarnato, q. XXVII, 3).
-------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Pariter ultimis istis temporibus Cl. theologus J. Rivière occasione quaestionis sibi propositae circa notionem mediationis B. Virginis suam mentem satis manifeste aperuit in "Ephemerides theologicae Lovanienses" in quibus quamquam aperte non impugnet thesim Coredemptricis, tamen eam inter pias exagerationes seponere videtur (4).
Multo prius negando hanc Virginis praerogativam praeiverat Bartmann et Pohle (5) et generatim Protestantes omnes ut evidens est.
Ex his omnibus, opportunum duxi, doctrinam quae B. Virginem Coredemptricem affirmat, pro viribus, accurate investigare, hanc ipsam doctrinam non solum piam exagerationem non esse, sed veram et omnino tenendam doctrinam, demonstrate cupiens, utpote in theologicis probationibus fundatam et auctoritate Patrum, maxime doctorum et Pontificum comprobatam. Quam arctissimo autem vinculo B. Virgo associata sit communi redemptioni, ex triplici ordine censui deducere posse (qui et divisionem operis constituit). Scilicet: ex ordine – Preparationis – Executionis et Applicationis – ex quibus clarissime apparet, quod associatio Mariae operi redemptionis est velut connexa cum ipsa divina religione, quae mediatorem inter Deum et humanitatem per Mariam et tantum per Mariam nobis proponit et donat et fidelem Virginem iuxta crucem in Calvario stantem, sicut in Bethlehem ad praesepe Domini, ipsa S. Scriptura nobis ostendit. Qua associatione admissa, Maria Coredemptrix novo vinculo humanitati redemptae iungitur, suaviore quidem et dulciore. Sicut enim Christus in qualibet nostra oratione et in quolibet supernaturali actu pro nobis ipse interpellat et sua misericordia nos salvat, tunc pariter Maria, vi ipsius unionis cum Christo, debet et pro nobis exorare et vitam supernaturalem in nobis profundere. Et quid dulcius est cogitare quam Mariae interventum in nostra salute et sanctificatione? At non solum associatio Mariae operi redemptivo suavitatem affert, sed et lumen universae oeconomiae Redemptionis: non idem est enim, tantum a Christo redemptos esse, quam a Christo matrem suam et nostram velut sociam habente. Quaestio ergo speculative et practice maximi momenti apparet, utpote attingens, post divinam maternitatem, fundamentum totius theologiae Marianae, immo aliquo modo et ipsius Christianismi radices.
–––––––––––
P. Herminius Borzi C. SS. R., Maria hominum Coredemptrix. Brugis MCMXXXI (1931), pp. IX-XI.
Notae:
(1) Bainvel, Marie Mère de grâce, p. 30.
(2) Labauche, Leçons de théologie dogmatique, 1908, p. 415.
(3) De la Broise et Bainvel, Marie Mère de grâce. Paris, Beauchesne, 1921. (Introductio).
(4) "Ephemerides theologicae Lovanienses", April 1925, « Sur la notion de Marie médiatrice ».
(5) Dogmatik, Fribourg 1911, p. 400.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007
Reditus ad indicem
Maria hominum Coredemptrix
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: