DE GRATIA

TRACTATUS DOGMATICUS

 

QUEM SCRIPSIT

 

HERMANNUS LANGE SI

 

 

INDEX THESIUM

(Simul indicantur textus principales ex Summa theologica S. Thomae Aquinatis.)

 

1. Ad omnem actum salutarem interna gratia supernaturalis est absolute et physice necessaria (1, 2 q. 109 a. 5. 6). . . . . pag. 22.

 

2. Etiam initium fidei est donum gratiae (2, 2 q. 6 a. 1. 2). . . . . pag. 33.

 

3. Non omnia opera peccatorum et infidelium sunt peccata (2, 2 q. 23 a. 7; q. 10 a. 4) . . . . . pag. 50.

 

4. Homo lapsus sine gratia simpliciter supernaturali et sine omni auxilio indebito potest facere et quandoque facit aliquos actus naturaliter honestos (1, 2 q. 109 a. 2) . . . . . pag. 70.

 

5. Homo lapsus sine auxilio Dei speciali non habet potentiam moralem diu servandi totam legem naturalem quoad substantiam sive omnes tentationes graves honeste superandi (1, 2 q. 109 a. 4. 8) . . . . . pag. 79.

 

6. Iustus in accepta iustitia diu perseverare non potest sine auxilio Dei speciali, quod tamen nulli denegatur (1, 2 q. 109 a. 9) . . . . . pag. 106.

 

7. Homo lapsus solis naturae viribus gratiam salutarem neque de condigno neque de congruo mereri neque precibus impetrare potest (1, 2 q. 114 a. 5; 2, 2 q. 83 a. 15) . . . . . pag. 123.

 

8. Per vires naturae homo lapsus nullo modo potest se posi­tive disponere ad gratiam; asserenda tamen est dispositio mere negativa secundum principium: «Facienti, quod est in se, Deus non denegat gratiam» (1, 2 q. 109 a. 6; q. 112 a. 3) . . . . . pag. 136.

 

9. Quaedam dona gratiae transcendunt naturam, vires et exigentias naturales omnium creaturarum et intrinsecus pertinent ad eum ordinem divinum, cuius est visio Dei intuitiva (1, 2 q. 111 a. 1 ad 2; q. 112 a. 1; q. 114 a. 2) . . . . . pag. 173.

 

10. Praeter gratiam habitualem etiam actus salutares et eorum principia, habitus infusi virtutum et actualia gra­tiae auxilia, sunt entitative et simpliciter supernaturalia (cf. 1, 2 q. 62 a. 1. 3; q. 63 a. 3. 4) . . . . . pag. 202.

 

11. Ad iustificationem adultus debet se disponere per actus salutares, ad quos praeter alios pertinet fides dogmatica, non vero fides fiducialis Protestantium (1, 2 q. 112 a. 2. 5; q. 113 a. 3–5) . . . . . pag. 230.

 

12. In iustificatione peccata vere delentur et homo interne renovatur (1, 2 q. 113 a. 1. 2. 6; q. 109 a. 7) . . . . . pag. 250.

 

13. Ad iustitiam inhaerentem adaequate sumptam saltem pertinent gratia sanctificans et virtutes infusae fidei, spei, caritatis, quae sunt dona creata et physice permanentia (1, 2 q. 110 a. 1. 2; q. 62) . . . . . pag. 266.

 

14. Gratiae sanctificantis effectus formalis primarius est in eo, ut animam vere et physice, licet analoge et acciden­taliter, reddat divinae naturae formaliter consortem, i. e. ut in ea supernaturalem imaginem Dei exprimendo, eam assimilet naturae divinae intellectuali et morali (1, 2 q. 110 a. 3. 4; 1 q. 93) . . . . . pag. 296.

 

15. Gratia sanctificans hominem formaliter constituit filium Dei adoptivum (3 q. 23 a. 1–3) . . . . . pag. 313.

 

16. In iustificatione donum increatum datur Spiritus Sanctus, in anima tamquam in templo suo inhabitans. Haec nova relatio, cuius fundamentum est gratia creata, praecipue explicatur per essentialem ordinationem gratiae in Deum, uti est in se, tamquam obiectum cognitionis et amoris supernaturalis animae intime praesentem (1 q. 43 a. 3. 5. 6) . . . . . pag. 328.

 

17. Iustitia adaequate sumpta potest amitti, etiam in perpetuum. Amittitur omni et solo peccato mortali gratia sanctificans cum omnibus donis infusis praeter habitus fidei et spei, qui non destruuntur nisi peccatis directe oppositis (2, 2 q. 24 a. 10–12; 1, 2 q. 65 a. 4) . . . . . pag. 348.

 

18. Exsistunt auxilia actualia gratiae internae, quae a fontibus exhibentur tamquam illustrationes intellectus et inspirationes voluntatis immediatae importantque actus vitales indeliberatos et deliberatos (1, 2 q. 109 a. 6. 9) . . . . . pag. 369.

 

19. Gratia actualis probabilius non consistit in fluente entitate non vitali, sed est ipse actus vitalis a facultate externe elevata elicitus atque in actum deliberatum et salutarem cum concursu Dei correspondente producendum etiam physice influens (cf. 1, 2 q. 110 a. 2) . . . . . pag. 391.

 

20. Etiam in statu naturae lapsae datur gratia pure sufficiens, quae vere sufficit, et gratiae efficaci resisti potest (1 q. 62 a. 3 ad 2; 1, 2 q. 106 a. 2 ad 2) . . . . . pag. 410.

 

21. Est gratia in actu primo infallibiliter efficax et qua talis a Deo praevisa ac decreta. Hinc omnia opera bona, maxime vero donum perseverantiae finalis, habent rationem specialis beneficii divini (1, 2 q. 112 a. 3; q. 109 a. 10) . . . . . pag. 424.

 

22. Efficacia gratiae nequit explicari per praedeterminationem physicam, praesertim quod sic non satis servatur vera sufficientia gratiae pure sufficientis neque vera libertas arbitrii gratia efficaci moti (cf. 1, 2 q. 9 a. 3–6; q. 10 a. 4) . . . . . pag. 454.

 

23. Efficacia gratiae non recte explicatur per praedeterminationem moralem vel delectationem victricem neque per decretum Dei condeterminans neque per systema sorbonico-alfonsianum. . . . . pag. 481.

 

24. Efficaciam gratiae Molinismus ope scientiae mediae recte explicat (cf. 1 q. 14 a. 13) . . . . . pag. 498.

 

25. Deus ex voluntate salvifica universali omnibus adultis peccatoribus, etiam obduratis et infidelibus negativis, dat gratias saltem remote ad iustificationem sufficientes (2, 2 q. 20 a. 3; 3 q. 86 a. 1) . . . . . pag. 529.

 

26. Homo iustus bonis operibus vere meretur apud Deum augmentum gratiae sanctificantis, vitam aeternam et gloriae caelestis augmentum (1, 2 q. 114 a. 1. 2. 8) . . . . . pag. 557.

 

–––––––––––––

 

De gratia. Tractatus dogmaticus, quem scripsit Hermannus Lange S.J., Friburgi Brisgoviae MCMXXIX (1929), pag. XI-XII.

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------


-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------



-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------


 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: