VENERABILIS BARTHOLOMAEUS
HOLZHAUSER
De turpissimo et scelestissimo idolo, antipapa, qui
lacerabit Ecclesiam occidentalem et adorare faciet bestiam primam
Apocalypsis, Cap. XIII. v. 11-18.
I. Vers. 11. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco. Bestia ascendens de terra est pseudopropheta et annuntiator filii perditionis, quod ipse sit Christus et ipse erit dextera illius manus, in qua operabitur mirabilia tam in signis quam in bellis, unde Daniel Cap. 11. dicitur. Et mittet manus suas in terras, bestia dicitur ascendere de terra, quia antichristus cum suis occupabit tyrannidem in oriente et inter maria; hic autem surget, praevalebit et saeviet in terra, quae est contigua inter maria, in qua hoc tempore Romanum imperium, regna et terra sacerdotalis continentur, significatur habere duo cornua similia agni, quia apostata erit, Christianus et exsurget clam et fraudulenter et congregabit Judaeos, qui in diebus illis valde erunt ubique multiplicati et uno spiritu adhaerebunt illi et intrabit terram sacerdotalem cum exercitu magno et occupabit Sedem Petri et occidet novissimum Pontificem, Successorem ejus et fundet sanguinem Christianorum, maxime eorum, qui praesunt, tanquam aquam in circuitu Jerusalem et dispergentur Ecclesiae in deserta et solitudines et sylvas et montes et in cavernas petrarum, quia percutietur pastor et dispergentur oves; erit enim sicut in die passionis Christi, qui ibi ad novissimam desolationem respexisse videtur, quando dixit: scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves; tunc lacerabitur Ecclesia Latina et fiet totalis discessio a fide et revelabitur filius perditionis per hunc pseudoprophetam, quod ipse sit christus. Item notatur habere duo cornua similia agni, quia habebit potestatem stupenda loquendi et operandi, sicut in veritate de Christo dicitur Luc. Cap. 24. Qui fuit vir Propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, quae duo erant quasi cornua Christi, ut jam dictum Cap. 5. in quibus pugnabat et vincebat Judaeos et gentes. Similem et stupendam potestatem habebit ille pseudopropheta; sed non in veritate et ex Deo, sed a dracone, in quibus seducet habitantes in terra; unde subditur: Et loquebatur sicut draco; hoc est, talem illi draco dabit sapientiam et astutiam loquendi et seducendi homines, ac si ipse in persona, in carne ambularet super terram. Denique haec duo cornua Lex et Prophetae sunt, in quibus sicut testimonia et figurae pulcherrimae et plurimae continentur in veritate de Christo Jesu Nazareno crucifixo, ex quibus etiam probavit et discipulis in Emmaus manifeste ostendit (exponendo illis omnia a Moyse et Prophetis, quae de ipso scripta erant Luc. Cap. 24. v. 27.), quod ipse sit Christus Filius Dei; ita idolum illud scelestissimum haec duo, i. e. testimonia librorum Legis et Prophetarum quasi capiti suo imponet, veluti cornua et impugnabit in aliis et ex iis quemcunque et demonstrabit fallaciter, nunc venisse christum et redemptorem gentis judaicae et deum gentium, regem scil. Jerusalem et confirmabit signis et in scandalum inducentur plurimi Christiani et quasi omnes deficient a confessione nominis Jesu Nazareni crucifixi; prius autem tollentur, qui praesunt, pastores animarum. Dan. C. 11. v. 32, 33, 34, 35.
Vers. 12. Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat; quia habebit omnem potestatem tenebrarum, sicut filius perditionis, in qua majora et magis stupenda operabitur ad inducendas omnes gentes, ut credant, quod ille sit christus, qui venit in mundum. Ille enim pseudopropheta uno spiritu agglutinatus erit filio perditionis et zelabit ejus honorem super omnia; unde additur: faciebat potestatem omnem in conspectu ejus; quae verba significant honorem et glorificationem alterius propter ea, quae operatur et loquitur in conspectu aliorum propter alterum ad extollendam auctoritatem ejusdem; unde sequitur: et faciet terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. Dupliciter faciet terram et inhabitantes in ea adorare bestiam. 1mo. Quia subjiciet illi bello terras plurimas; 2do. Vere faciet persuasione, ut inhabitantes terram adorent cultu latriae regem Jerusalem (qui erit diebus illis famosissimus) tanquam deum ac christum, qui erat venturus in mundum; de plaga bestiae jam supra dictum. Quomodo vero et quibus mediis hoc sit effecturus, atque tot gentes et populos ipsosque Christianos in tantam dementiam et scelus inducturus sit, subditur porro:
Vers. 13. Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret descendere de coelo in terram in conspectu hominum.
Vers. 14. Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit.
Vers. 15. Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae: ut loquatur imago bestiae et faciat, ut quicunque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. Ista omnia fient ad litteram et horrenda nimis erunt ea omnia, quae Deus in diebus illis, propter peccata hominum et ad probationem electorum suorum permittet. Caeterum signa illa omnia faciet, partim ex occulta virtute daemonum; erit enim stupendus magus, qualis nunquam fuit ab origine mundi. Unde dementabit etiam Christianos plurimos. De imagine autem bestiae sic erit in novissimis diebus: tolletur sacrificium ubique terrarum et hostiae sacrae, quae ubique conquirentur studiose, pedibus conculcabuntur et in ignem projicientur, aliisque majoribus contumeliis afficientur a judaeis maxime, qui tunc soluti erunt et praevalebunt ubique, altaria destruentur, sacratae vestes sacerdotum et templorum ornamenta et altaria comburentur igne; reliquiae sanctorum conculcabuntur; vasa autem auri et argenti et pretiosa quaeque colligentur et erigetur ubique idolum abominationis, sive imago antichristi regis Jerusalem, in quo daemonia inhabitabunt, quae loquentur et signa facient et haec erit abominatio desolationis, de qua Christus Math. Cap. 24. Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta etc. In diebus illis conquirentur Christiani et trahentur ad altare et cogentur adorare imaginem bestiae, scil. regis Jerusalem, quod ipse sit christus et deus, qui venerit visitare populum suum et congregare eum a dissipatione sua inter gentes et a jugo et servitute Christianorum; et quicunque noluerint sic adorare, miris modis et exquisitis tormentis cruciabuntur et occidentur, quia bestia et pseudoprophetae ejus quasi ubique supremam manum et nervum armorum habebunt, cui nemo resistere poterit et tunc victoria Christianorum tantum erit pati, vinci, mori et exterminari. Erit enim calamitas, sicut in diebus regis Antiochi 1. Machab. Cap. 1. qui vera figura fuit et sicut in diebus Diocletiani et acerbior. Et dispergetur Ecclesia, sicut liber involutus, quando a vento disjicitur, lege Lib. 1. Machab. Cap. 1. et habes vivam imaginem dierum novissimorum; similiter tempora illa recogita, quibus Diocletianus et Maximianus saevierunt in exterminium Christianitatis totius, quae tamen omnia non nisi figura fuerunt novissimae abominationis et desolationis et crudelitatis antichristianae, quae erit longe crudelior et abominabilior. Hinc Math. Cap. 24. dicitur: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, usque modo, neque fiet. Maxime autem differet persecutio novissima ab omnibus antecedentibus, quia in tempore illo erit maxima et incredibilis seductio hominum propter stupenda signa, quae permittentur ab illis fieri. Item magna erit etiam defectio propter exquisitissima tormenta et diuturnos et acutissimos cruciatus inventos, quae expavescentes homines deficient et adorabunt idola bestiae erecta; ideo pauci erunt in diebus illis, qui subsistent in confessione veri Dei et Nominis Jesu Nazareni crucifixi; hinc illa vox: quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea?
Vers. 16. Et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos, habere characterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis.
Vers. 17. Et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. Hic sapientia est.
Vers. 18. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
II. Haec verba continent 1mo. Tormentum famis, qua Christiani sic exterminabuntur ex tabulis suis, ut veniant et cogantur adorare idolum, sive imaginem bestiae, ut possint emere sibi necessaria ad vitam. Sicut enim fames hominem maxime, diuque cruciat et sero permittit mori, ita erit tormentum acutissimum et potentissimum, quo homines ad adorandum idolum abominationis trahentur. 2do. Impedimentum structum omnis negotiationis, quam quia homines etiam maximi aestimant et nihil non tentant, ut eorum commercia et negotiationes libere illis permittantur, quod videmus in mercatoribus et quotidiana experientia constat de omnibus, maxime plebeis hominibus. Hinc hoc impedimentum erit laqueus magnus, ut adorent homines imaginem bestiae et deficiant a confessione nominis Jesu Christi crucifixi Nazareni. Quod autem ad characterem spectat, sic erit; sicut reges solent in honorem et memoriam nativitatis, regiminisque cudere numismata aurea, in quibus eorum imago, nomen et tempus certorum annorum et insignia inscribuntur et quibus, sicut ex ungue leonis, gradus dignitatis et majestatis cujusque agnoscatur et celebretur: simile quid et crudelius fiet in diebus illis; omnes, qui adhaerebunt filio perditionis, habebunt certum quendam characterem, sive signaculum impressum, ad modum, quo balneatores et alii gerere solent, plebei quidem in frontibus, nobiliores autem in dextera manu et quicunque et quotiescunque aliqui adolebunt incensum et adducentur, ut adorent imaginem bestiae, ipsi statim accipient per impressionem illam figuram bestiae et quicunque illud signum habuerit et ostenderit, omnem habebit libertatem emendi, vendendi, proficiscendi et omnia alia negotiandi et faciendi et quicunque non habuerit et ostenderit, neque vendendi aut emendi, neque negotiandi, neque proficiscendi, neque aliud quidquam agendi publice habebit potestatem. Quandocunque enim et ubicunque aliquis hujusmodi deprehendetur, captivus ducetur et cruciabitur et ad idola abominationis trahetur et si noluerit adorare, crudelissime occidetur. Erit laqueus iste magnus, quod ut pleniorem effectum suum sortiatur, in omnibus portis civitatis et in oppidis et in foro et in omnibus nundinis et in viis publicis et in omni portu marino (quia omnia in potestate illorum erunt in diebus illis) ponentur arctissimae custodiae et erigentur in his omnibus idola, sive imagines bestiae dicta de causa et quicunque aut in portis civitatis aut in oppidis aut in foro vendentium aut ementium aut in itineribus publicis aut in portis marinis reperti fuerint et non habebunt characterem bestiae, rapientur statim ad idola ibidem erecta, ut adoleant incensum et adorent imaginem bestiae, quod ille sit christus, qui venit in mundum, scil. rex Jerusalem et accipient characterem bestiae et si quis noluerit adorare, cruciabitur, torquebitur et tandem occidetur et haec erit patientia illorum in diebus illis. O quam gloriosa et ardua erunt martyria et quanto desiderio victoriae sancti in coelo spectabunt agones militum Christi pugnantium in stadio et quantum suavitatis odorem dabunt in coelo, in conspectu Dei et Agni cadentes Victimae! Videtur sponsus Ecclesiam suam leniter demulcere ad constantiam, perseverantiam et victoriam Cant. 4. C. Veni de Libano Sponsa mea, veni de Libano, veni, coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. S. Propheta sex hominum species enumerat, quas bestia faciet habere characterem, scil. pusillos et magnos, divites et pauperes, liberos et servos. Nihil in hoc libro ponitur sine causa et omnia continent sapientiam. Per pusillos notantur parvuli et infantes, qui nascentur in diebus illis aut nati sunt prius et baptizati, quia filius perditionis et pseudoprophetae ejus abolebunt omnem baptismum in nomine SS. Trinitatis factum et faciendum; unde curabunt et cogent omnes parvulos, juvenes et puellas accipere characterem bestiae in fronte et abjicere baptismum a Jesu Christo Nazareno crucifixo institutum. Infantes autem, qui nascentur in diebus illis, baptizari prohibebunt et cogent accipere in fronte characterem bestiae et si quis pater aut mater curaverit baptizari filium aut filiam suam, cruciabitur et occidetur. Hinc dicit Christus Math. Cap. 24. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Per magnos signantur adulti; per divites vero principes et potentes et nobiliores in populo. Per pauperes plebs; per liberos res publicae; per servos demum infima fex hominum, servorum, ancillarum et mancipiorum, qui omnes accipient characterem et imaginem bestiae adorabunt. Et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habent characterem aut nomen bestiae aut numerum nominis ejus. Haec in idem recidunt, eruntque certum signum, quo omnes asseclae ejus et cultores insignientur. Vocatur hoc signum character, quia imprimetur, continebitque certas litteras in certa lingua, nomen vero, quia illae litterae expriment et formabunt nomen ejus. Denique numerus, quia eaedem litterae significant numerum 666, numerum hominis et nomen ejus et numerum annorum ejus, quo nascetur. Hic Sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae: numerus enim hominis est et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. Provocat S. Propheta humanum ingenium ad solvendum hoc aenigma. Sciendum est, quod liber Apocalypseos fuerit scriptus in lingua graeca, ubi non habetur numerus iste expressus 666. Sed graecum nomen antemos, quod duo habet, 1mo. Interpretatur vel significat contrarius. 2do. Continet secundum litteras hunc numerum 666. Litterae enim certae apud graecos sicut apud latinos certum numerum significant et ita interpres in latino non secundum significationem rei, sed numeri interpretatus est antemos et posuit: Et numerus ejus sexcenti sexaginta sex, antemos adjectivum est et proprium antonomastice erit filio perditionis, contrarium esse vero Christo et omni, quod dicitur Deus. Unde Salvator noster dedit illi nomen antichristus, compositum exanti, quod significat latine contra et christos, quod significat messiam, sive promissum, salvatorem mundi, antemos itaque proprium et substantivum nomen ejus non erit, sed nomen ejus, quo vocabit se et in quo omne genu illi flectetur super terram, erit Christus. Hinc Salvator Mathaei Cap. 24. toties praemonet, ne permittamus nos seduci in diebus illis, quando dicetur. Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere, ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere; aenigmatis ergo hujus est interpretatio. Character litterae sunt haebraicae, quae imprimentur in omnium dextera manu aut in fronte, significantes graece christos, latine vero Christus. Et quia non erit Christus, sed antichristus, sive contrarius Christo in omnibus, S. Joannes in graeco posuit, quod nomen ejus sit numerus hominis et numerus ejus, antemos, id est, contrarius Christo, sive antichristus, ut appellat noster Salvator. Et Latinus interpres hoc fuit interpretatus in Latino et numerus ejus sexcenti sexagintia sex, quem numerum constituunt litterae graecae antemos. a enim 1. n 50. t 300. e 5. m 40. o 70. et s 200. significant, quae simul juncta facient numerum 666. Porro numerus iste 666 numerus mensium est, qui constituunt annos 55 et medium, numerum scil. annorum, quibus nascetur et vivet bestia: Anno enim Christi 1855 et in dimidio nascetur bestia, scil. saeculo nono hujus millenarii et vivet etiam 55 annos cum dimidio; in summaque furia et potentia nimia saeviet et exterminabit una cum suo pseudopropheta Ecclesiam et disperget gregem Christi et occidet et vincet fideles omnes propter potestatem, quae data est illi mensibus 42 in omnem tribum et populum et linguam et gentem, facere bellum contra Sanctos Dei et vincere illos per illud tempus, quo sedebit in pleno regno. Interim implebuntur dies bestiae prioris (scil. sectae et monarchiae Mahometicae) anni 1260, nam in saeculo ultimo, in primo secundenarii anno, suoque vitae quinquagesimo quinto et dimidio occidetur filius perditionis Spiritu oris Jesu Nazareni crucifixi et convertentur reliquiae Judaeorum et dicent: Benedictus, qui venit in nomine Domini et tunc coeli impetu magno solventur et Deus judicabit populum suum. De die autem et hora nemo scit, neque Angeli coelorum, nisi solus Pater Math. Cap. 24.
Venerabilis Servi Dei Bartholomaei Holzhauser [(† 1658)] (vitae communis Clericorum Saecularium juxta ss. Canones restauratoris) in Apocalypsim commentarii plane admirabiles. Com approbatione Superiorum. Juxta exemplar editionis novissimae Bambergae et Wirceburgi sumptibus viduae Tobiae Goebhard anno 1799 impressum. Cracoviae 1894, pp. 353-363.
-------------------------------------------------------------------------------
IMPRIMATUR.
Bambergae, die 25 Februarii 1783.
Johannes Adamus,
Episcopus Hymeriensis,
Suffrag. et Provic. Generalis.
Nr. 660.
REIMPRIMATUR.
Cracoviae, die 3 Februarii 1893.
† A. Card. Dunajewski.
-------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: