PRAXIS

 

THEOLOGIAE MYSTICAE

 

P. MICHAEL GODINEZ SI

 

––––––––––

 

LIBER SECUNDUS

 

De Oratione Affectus, et Unionis

 

––––––––

 

Caput Decimum Tertium

 

Aphorismi, qui pertinent ad proficientes in vita spirituali

 

I. – Implere Status obligationem, est via recta tendere ad perfectionem.

 

II. – Qui orat, operatur: opera enim sunt vera signa amoris, et non sola verba oris.

 

III. – Multum dare temporis orationi, et deesse obligationi, plus habet illusionis, quam orationis.

 

IV. – Fraudibus obnoxiam reputa orationem, quae sine virtutem exercitio ambit perfectionem.

 

V. – Vis cujusque passionis venenum est orationis: et quidem a vehemente multa turbatio nascitur in mente.

 

VI. – Ad vincendam quandoque inveteratam passionem, non sufficit armare rationem.

 

VII. – Ut amittatur oratio, perinde est bona, ac mala passio.

 

VIII. – Satis ab inordinata passione quis oneratur, etsi non alia ei crux imponatur.

 

IX. – Quanta fuerit mortificatio, tanta solet esse oratio.

 

X. – Ubi ambitio, et vanitas, haud bene cohaeret oratio, et sanctitas.

 

XI. – Qui multa praeditus est luce, multo Jesu gaudebit amore duce, nec abhorrebit ab illius cruce.

 

XII. – In vanum fugit crucem, qui serio cupit Jesum ducem.

 

XIII. – Deliciae terrestres favores impediunt coelestes.

 

XIV. – Anima, quae non frequenter se verrit scopa poenitentiae, cito jacturam orationis facit quin et conscientiae.

 

XV. – Proposita quae fecimus, si exequimur post orationem, demonstrant fuisse hanc fervidam, et puram ipsius intentionem.

 

XVI. – Taceat, fugiat, et quaerat in angulo recollectionem, qui bonam, ut debet, habere cupit orationem.

 

XVII. – Qui Deum lateri suo praesentem sectatur, modestus, honestus, ac silens conversatur.

 

XVIII. – Ariditas cum perseverantia, et resignatione, solet esse praeludium pro deliciosissima oratione.

 

XIX. – Perseverantia in oratione simul cum ariditate, signum est roboris ingentis cum solida sanctitate.

 

XX. – Pretiose vestiri, lauteque tractari, denotant Religiosum animo gaudere saeculari.

 

XXI. – Cella plena curiositatum, et supellectilium pretiosarum, non est pauperum Religiosorum, sed indulgentiae, ac relaxationi gentium deditarum.

 

XXII. – Sanctitas sonora solet esse periculosa, et si fuerit sine fundamento miraculosa, cum fundamento erit suspiciosa.

 

XXIII. – Dic mihi quocum conversaris, et dicam quis ipse sis: certe enim si agis de perfectione, ages etiam de oratione: si tamen agis de commoditatibus, similis eris caeteris saecularibus.

 

XXIV. – Accede frequenter cum venia, et recta dispositione ad Communionem, si cupis celeriter ad sublimem ascendere perfectionem.

 

XXV. – Repentina sanctitas, magis est devotio plerunque, quam charitas.

 

XXVI. – Qui aspere se tractat in poenitentia et mortificatione, deliciose solet tractari a Deo in oratione.

 

XXVII. – Qui profectum in oratione desiderat mentali, totam aperiat animam suam Patri spirituali.

 

–––––––––––

 

 

Praxis Theologiae mysticae. Auctore P. Michaele Godinez, Societatis Jesu. Opusculum selectum et latine redditum a P. Emmanuele Ignatio de la Reguera ejusdem Societatis. Paris. P. LETHIELLEUX. [1921], pp. 64-66.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimatur.

 

16ª Decembris 1918.

 

A. BONDUELLE, S. J.

 

 

Imprimatur.

 

Parisiis, die 11ª Decembris 1919.

 

H. ODELIN, V. g.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: