TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS TERTIA

 

SUMMARIA DOCTRINAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT I

 

De duobus vitae spiritualis principiis

 

1. Aversio a nobis. 2. Conversio totalis ad Christum.

 

1. Qui vult fugere, atque evadere laqueos, atque tentationes Antichristi seu diaboli finales, debet habere in proprio sentimento sui duo.

 

Primo, quod sentiat de seipso, sicut de uno corpore mortuo, pleno vermibus, et male olenti, et sicut de uno cadavere quod dedignantur videre intuentes; imo superclaudunt nares propter ejus pessimum fetorem, et avertuntur facies, ut non videant talem ac tantam abominationem.

 

Sic expedit, carissime, facere semper mihi, et tibi: sed plus mihi, quia tota vita mea fetida est, totus fetidus sum, et corpus meum, et anima mea, et omnia quae intra me sunt, faece et putredine peccatorum, et iniquitatum foedissima, et abominabilissima sunt; et, quod deterius est, quotidie hunc fetorem in me sentio recentius, et copiosius renovari.

 

Et debet talem fetorem de seipsa sentire fidelis anima cum maxima verecundia coram Deo, sicut coram illo, qui omnia videt, et sicut si esset coram districto Judice; et dolore maximo de offensa Dei, et perditione gratiae suae, in qua erat, quando redempta fuit pretiosissimo Christi sanguine, et abluta per baptismum.

 

Et sicut sibi, et Deo fetere se credit, et sentit, sic etiam credat, et sentiat quod, non solum coram angelis, et sanctis animabus, sed etiam coram omnibus hominibus viventibus, sit abominabilis, et fetidus; et quod facta, et dicta sua non solum homines videre, et audire dedignantur, sed quod nares suas claudant, et avertant facies suas, ne ipsum videant, et tanquam fetidum cadaver de medio sui expellant, et sit ab eis alienatus, et separatus, et projectus sicut plus quam leprosus, usquequo veniat et reveniat ad seipsum. Et si quis de eo justitiam faceret, et de corpore suo, sentiat quod, justum est, et ita credat, etiamsi sibi oculi eruerentur, truncarentur manus, abscinderentur aures et os, et sic de aliis sensibus corporalibus et membris: quia in his omnibus Deum offendit et Creatorem. Item, quod despici desideret, et contemni; et quod omnia vituperia, verecundias, et diffamationes, injurias, blasphemias, et omnia adversa, summo cum gaudio et laetitia recipiat, et patienter ferat.

 

2. Secundo, oportet quod diffidas de te ipso totaliter, et de omnibus bonis tuis, et de tota vita tua; et convertas te totum, et reclines super brachia Jesu Christi pauperrimi, humillimi, improperati, despecti, et mortui propter te: usquequo tu sis mortuus in omnibus sentimentis tuis humanis; et Jesus Christus crucifixus vivat in corde tuo, et in tua anima, et totus transformatus, et transfiguratus, cordialiter sentias in te (1), ut nunquam videas, nec sentias, nec audias nisi solum Jesum stantem in cruce propter te mortuum, et suspensum, ad exemplar Virginis Mariae: et sis mortuus mundo, et vivus in fide; et quod in illa fide vivat tota anima tua (2), usque ad resurrectionem (3), in qua Dominus immittet gaudium spirituale, et donum sancti Spiritus in animam tuam, et in illas personas, in quibus debet renovari status Apostolorum et Ecclesiae sanctae Dei: exercens te sanctis orationibus, sive sanctis meditationibus, et affectionibus ad obtinenda dona virtutum, et gratiam Dei.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 85-88.

 

Notae:

(1) Phil. II, 5.

 

(2) Gal. II, 20.

 

(3) Resurrectionem, nempe spiritualem, id est renovationem status Ecclesiae, de qua etiam in ultimo capite loquitur auctor.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: