TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT IX

 

De matutinis et aliis horis dicendis

 

1. Officium do Beata Virgine quomodo recitandum. 2. Divini officii praeparatio.

3. Ejusdem recitatio, quoad hominem interiorem. 4. Quoad hominem exteriorem.

5. Circa praedicta annotatio.

 

1. Dum igitur officium De Beata Virgine dicitur, stans in ostio cellae tuae, non apodiatus, sed super pedes tuos, cum omni attentione, competenti voce, distincte, et alacriter dicas officium Virginis gloriosae. Et te sic habeas, quasi eam cerneres corporalibus oculis coram te.

 

2. Officio Virginis terminato, et completa corporis necessitate, ad ecclesiam vadas, vel ad claustrum, prout majorem devotionem invenies. Ubi nota, quod servus Dei eundo et redeundo ad cellam, vel quemcumque alium locum, non debet esse otiosus corde; sed, vel psalmos, vel aliquid spirituale ruminare. Potes tamen, ante inchoationem officii, chorum intrare et aliquid spirituale praemeditari, ut devotius, et attentius cum aliis psalmos valeas decantare.

 

3. Pulsatis igitur matutinis, et factis veniis, vel inclinationibus, psallendo sta super pedes tuos, non apodiatus, sed corde, et corpore sta viriliter coram Deo tuo; et ipsius laudes cum omni alacritate decanta, recogitans quod sine dubio sancti Angeli sunt praesentes, in quorum conspectu psallens Deo, eos debes continue revereri: utpote qui faciem Dei Omnipotentis Patris, qui omnium creaturarum est creator, in coelis vident (1), quam tu nondum nisi per speculum in aenigmate contemplaris (2).

 

Nunquam parcas voci, quantum potes, discretione regente. Non praetermittas iota unum, tam de psalmis, versibus, dictionibus, et syllabis, quam de voce. Et si non potes aequali voce cum aliis, tamen cum voce submissa. Et si potes, psalmos, et hymnos cantes in libro.

 

Dum intellectum habes in psalmis, et ceteris orationibus, ut consolationem spiritus reportes, tunc oportet te esse sollicitum, ut in actu exteriori, scilicet in gestu corporis, et sono vocis, aliquid non appareat levitatis: sed tunc specialiter oportet te conservare mentem, et debitam gravitatem. Nam spiritualis laetitia in quamdam convertitur levitatem, nisi freno discretionis actus comprimatur extrinsecus.

 

Toto conatu tuo facias, ut psallas spiritu et mente (3). Nam magnus labor est homini, praecipue incipienti, nondum in Deo roborato, tempore psalmodiae, mentem ab evagatione constringere.

 

4. Semper in choro teneas locum tuum, et communiter te ponas in uno loco, nisi forte alius veniret, cui merito cedere oportet.

 

Si in choro praevideris aliquem defectum, per te, vel per alium studeas implere. Unde nota, quod Deus gratum haberet, si pridie praevideres rubricas, et omnia dicenda in choro, et paratus esses ad omnes defectus, et negligentias aliorum supplendas. Sed caveas, quod dum in choro est aliqua controversia circa ea quae sunt dicenda, vel cantanda, ne tu os tuum aperias, etiam si certus esses de eo quod dicendum esset. Sed multi quandoque pro uno modico multum litigant. Minus malum esset errare, quam litigare. Si autem unico verbo posses errorem chori corrigere, tunc facere debes, specialiter si tu es de provectioribus in choro. Si autem te vides spiritu impatientiae agitari, melius est quod tu studeas motum animi tui subjugare.

 

Si autem aliquis male legit, vel cantat, vel quocumque modo inepte se habet, non submurmures, vel corrigas. Est enim species cujusdam jactantiae talis correctio. Idem in lectione, quantumcumque quis male, et inepte legat, nec etiam aliquod signum facias: quia hoc est signum mentis vento elationis inflatae.

 

Quando multi subito currant ad aliquem defectum supplendum, non te ingeras. Si autem nullus esset supplens, tunc cum omni modestia ad supplendum occurras: sed si potes, taliter defectum anticipes, ne valeat deprehendi. Cave tamen ne duas lectiones immediate legas, vel duo responsoria, nisi tantus esset defectus, et maxime ubi est multitudo fratrum. Item non de facili te ingeras, si juvenis es, ad dicenda ea quae pertinent ad antiquos.

 

Non circumferas oculos hinc inde; nec aliquem videas, quid faciat, vel quomodo se habeat: sed oculis in terram demissis, vel sursum erectis, vel clausis, vel ad librum, stes. Semper quando dicis divinum officium, dum stas, vel sedes, non teneas manus sub mento, sed sub cappa, vel scapulari: ubi condecens est semper cappam habere. Non teneas unum pedem super alium, vel tibias divaricatas; sed cum omni modestia, ut qui es in praesentia Dei tui. Caveas, ne digitos teneas in naribus. Sunt enim aliqui, qui in hoc, et talibus miseriis, non sine diaboli stimulatione occupantur, divertentes a divino officio, et indevotionem non modicam ostendentes. Multi tales actus particulares occurrunt, qui non possunt exprimi: sed si humilitatem habueris, et integram caritatem, de omnibus unctio te docebit (4).

 

5. Tu, qui legis, attende, quia cum hic ponantur multi actus qui ad omnem circumstantiam variantur, non propter hoc improbes, si aliquando aliter fieri oporteret, sicut de loquendo in choro, cum error appareret: quia ad antiquum bene pertinet emendare. Generaliter tamen verum est, quod servum Dei litigare non decet (5). Minus malum est, patienter tolerare errorem, quam contentionibus deservire: quanto magis in choro, ubi tales contentiones scandalosae, et attentionis, ac tranquillitatis mentis sunt conturbativae.

 

Similiter, cum dico, quod semper legat, vel cantet in choro. Quandoque enim posset oriri talis in mente devotio, quae ex cantu impediretur, quod melius esset apud se dicere officium, praecipue ubi alii essent, qui sufficerent ad cantandum: et sic de multis aliis, prout melius te docebit Altissimus, si, contemptis omnibus, ei corde simplici volueris adhaerere. Non enim debet sibi quisque faciliter credere, ut oppositum faciat, nisi longo virtutum exercitio discretionis spiritum sit adeptus.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 55-60.

 

Notae:

(1) Matth. XVIII, 10.

 

(2) I Cor. XIII, 12.

 

(3) I Cor. XIV, 15.

 

(4) I Joan. II, 27.

 

(5) II Tim. II, 24.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: