TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT VIII

 

De studio et oratione

 

1. Lectioni et studio debet semper conjungi devota oratio. 2. Huic exercitio magis favet

hora matutina. 3. Lectus durities ad mane surgendum valde utilis.

 

1. Nullus tamen, quantumcumque pollens ingenio, debet dimittere ea, quae possunt eum ad devotionem excitare; imo quae legit, vel studet, debet ad Christum reflectere, cum ipso loquendo, et ab ipso intelligentiam postulando.

 

Saepe, dum actu studet, a libro debet ad horam oculos avertere, et, oculis clausis, se in Christi plagis abscondere, et iterato se ad librum convertere.

 

Etiam quandoque debet a studio surgere, et in coelum flexis genibus aliquam ignitam orationem cum brevitate ad Deum fundere; vel etiam cellam egredi, et Ecclesiam, claustrum vel capitulum circumire, secundum quod impetus spiritus confert; et aliquando oratione formata, vel informi, per gemitus et suspiria de ebullitione cordis divinum auxilium implorando, vota sua et desideria Altissimo praesentando, sanctorum ad haec auxilium implorando. Et illud negotium quandoque agitur sine Psalmis, et sine quibuscumque orationibus exterius formatis verbo; quamvis aliquando initium sumpserit vel ex aliquo versu Psalmi, vel alterius Scripturae, sive alicujus sancti, aut a nobis interdum, Deo inspirante interius, proprio desiderio, vel cogitatu adinventum.

 

Cum autem ille fervor spiritus transierit, qui communiter parum durat, potes ad memoriam revocare, quae paulo ante studueras, et tunc dabitur tibi clarior intellectus. Quo facto, iterato ad studium redeas, vel ad lectionem, et iterato ad orationem, et sic alternando commutes. Nam per hujusmodi commutationem, in oratione majorem reperies devotionem, et in studio intelligentiam clariorem.

 

2. Iste autem fervor devotionis post studium lectionis, licet quacumque hora indifferenter veniat, secundum quod ille dignatur immittere, qui suaviter disponit omnia, prout vult, tamen communiter post matutinas amplius evenire consuevit. Et ideo in sero parum vigiles, ut totum spiritum post matutinas in studio, et oratione valeas occupare.

 

Igitur in nocte dum audis horologium, vel quodcumque signum, statim excussa omni pigritia a strato discedas, ac si ibi esset ignis accensus; et, flexis genibus, cum fervore aliquam orationem effundas, saltem Ave Maria, vel aliud in quo animus tuus magis inflammatur.

 

3. Ubi nota quod, ad hoc, ut faciliter, et sine molestia, imo cum quadam alacritate surgas, multum facit, si supra stratum durum dormias, et jaceas indutus.

 

Hoc debet habere generaliter servus Dei, ut omnem mollitiem, et complacentiam fugiat, ita tamen, quod discretionis limites non excedat. Habeas igitur stratum de paleis, quas quanto amplius expressione duriores exstiterint, tanto gratiores debes habere, et super ipsas sufficiat tibi fasciatam, seu coopertorium habere; pro tegumento autem contra frigus stragulam (a) unam, vel duas, pro temporum diversitate, secundum quod tua necessitas postulabit.

 

Ad caput autem sacculum plenum paleis habeas, et fugias mollitiem pulvinaris, et similiter omnes mollities alias consuetas, sicut de sudariis sub maxilla, vel ad collum, seu ad zonam, nisi forte de nocte in aestivo tempore propter sudorem. Nam talibus natura non indiget, sed sunt quaedam malae consuetudines introductae. Dormias etiam indutus, sicut de die, nisi quod sotulares debes extrahere, et corrigiam relaxare. Potes tamen tempore aestivo magni aestus, cappam detrahere, et cum solo scapulari quiescere. Si per istum modum dormias, non erit tibi molestum surgere, imo cito, et cum alacritate consurges.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 51-54.

 

Notae:

(a) "stragulam" – ex editione: Directorium asceticum, in quo de viri spiritualis eruditione tutissima sanctorum Patrum documenta traduntur a R. P. Matthaeo Iosepho Rousset O. Pr., CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEPISCOPI FRIBURGENSIS ET SUPERIORUM ORDINIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MDCCCXCIII (1893), p. 137. (Nota ab ed. Ultra montes).

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: