TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT VII

 

De modo regulandi corpus circa somnum et vigiliam

 

1. Quantum necessaria haec regulatio. 2. Pro praxi regulae.

 

1. Post hoc, nitaris circa somnum, et vigilias modum debitum custodire; in quo valde difficile est habere mensuram.

 

Ubi nota, quod duo sunt, in quibus specialiter imminet periculum corpori, et per consequens animae, si discretionis limites excedas, scilicet, in nimia abstinentia, et vigilia inordinata. Nam in aliis virtutum exercitiis, non sic est periculum in excessu.

 

Et propter hoc diabolus habet istam astutiam finaliter, quod si videt hominem spiritu ferventem, immittit illi suggestiones, ut faciat abstinentias, et vigilias magnas, ut per hoc inducat eum in tantam corporis debilitatem, quod infirmetur, et debilitetur, atque ulterius ad nihil valeat; imo, ut supra dixi, ut plus postea comedat, et dormiat, quam alii. Et talis nunquam audet resumere exercitium in vigiliis, et abstinentiis, recognoscens se per talia infirmitatem incurrisse, sibi diabolo suggerente, et dicente: Non facias talia; nescis quod ob talia fuisti infirmus? cum tamen non fuerit per vigilias, et abstinentiam infirmatus, sed quia in his discretionis tramitem non servavit.

 

Unde homo simplex credit, quod, cum talia habeant speciem boni, non possint esse nisi a Deo. Et, Deo permittente, hoc fit maxime, quando talis primo cum magna humilitate, et tremore, et cum instantia orationum non recurrit ad Deum, qui eum illuminaret, et dirigeret, quando non reperiret hominem directorem. Homo enim, qui sub obedientia sancta consistit, et continue regula directionis dirigitur, et instruitur, a talibus deceptionibus tutus est, etiam si ipse pater spiritualis aliquando aliqualiter erraret. Deus enim, propter humilitatem obedientiae, totum sibi disponit ad bonum, sicut probari posset multis auctoritatibus et exemplis.

 

2. Itaque circa somnum, et vigilias, talis modus poterit observari: ut scilicet, tempore aestivo, post prandium, postquam campana pro silentio est pulsata, quieti membra componas. Etenim illud tempus ad spiritualia exercitia minus aptum est, et per hoc in nocte amplius poteris vigilare.

 

Hoc tamen generaliter debes observare quotiescumque vis dormire, ut semper, vel psalmos rumines, vel spirituale aliquid mediteris, quod etiam somnum intercipiat, et quandoque tibi in imaginatione praesentetur.

 

In sero, hoc communiter habeas, ut non multum vigiles. Nam per vigiliam serotinam impeditur attentio, et devotio in matutinali officio. Est enim communiter talis somnolentus, gravis, et indevotus, quando nimis vigilat in sero. Imo aliquando ex toto a matutinali officio cogitur remanere.

 

Igitur statue tibi aliquas breves orationes, vel aliquam lectionem, vel meditationem, quibus in sero, antequam dormias, breviter occuperis. Et inter illas meditationes, si in hoc fertur tua devotio, potest mens tua ferri ad ea, quae in Passione Domini illa hora contigerunt, et similiter faciendo in aliis horis, juxta modum, quem habes a S. Bernardo traditum, vel prout tibi Dominus inspiraverit. Non enim est omnium devotio uniformis, sed alius plus alio excitatur. Aliis enim sufficit in sua simplicitate in foraminibus petrae habitare (1).

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 48-50.

 

Notae:

(1) Cant. II, 14.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: