TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT VI

 

De modo perseverandi in sobrietate

 

1. Nihil sibi, sed Deo omnia attribuere, nec quemquam judicare. 2. Quare multi non perseverant.

 

1. Ut autem in tali modo sobrietatis, et abstinentiae jugiter perseveres, sta jugiter in timore, et a Deo haec te habere totaliter recognosce; et ab ipso perseverantiam pete.

 

Et si non vis corruere, noli alios judicare, nec contra eos indignationis spiritu movearis, si eos vides in edendo debitum ordinem non servare: sed eis compatiaris ex corde, et pro eis ora, et eos in corde tuo quantum potes excusa, cogitando quod tu non potes aliquid, nec ipsi possunt, nisi quantum Christus porrigit manum suam; qui non pro meritis tribuit, sed pro suae beneplacito voluntatis.

 

2. Si haec cogitaveris, firmus eris.

 

Nam quae est causa, quod multi quandoque incipiunt multa facere in abstinentia, et in aliis, qui non perseverant, corpore languente, vel spiritu frigescente? Certe nulla alia, nisi propter eorum elationem et praesumptionem, dum de se praesumentes, aliis indignantur, eos in cordibus suis judicando. Et ideo Deus subtrahit ab eis donum suum, et vel spiritu frigescunt, vel ex indiscretionis vitio plus facientes quam oporteret, in infirmitatem incurrunt: et sic tandem dum ad restaurationem corporis intendunt, in hoc quoque metas excedunt; efficiunturque gulosi plus quam alii, quos primitus judicabant, sicut ego de quibusdam cognovi. Nam istud communiter accidit, quod quicumque alium in aliquo judicat, Deus tandem permittit eum in eumdem defectum cadere, vel majorem.

 

3. Ergo servias Deo in timore; et quandocumque te sentis in exaltatione ob memoriam beneficiorum, quae tibi donavit Altissimus, apprehende disciplinam increpationis et propriae reprehensionis, ne quando irascatur tibi Dominus, et pereas de via justa (1). Si sic feceris, stabilis permanebis.

 

Ecce indicavi tibi modum Altissimo gratum, contra gulae dominium; ad quem pauci pertingunt, qui non excedant, vel plus vel minus edendo, vel debitas circumstantias non servando.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 46-47.

 

Notae:

(1) Ps. II, 12.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: