TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT V

 

De modo standi in mensa quoad utrumque hominem

 

1. Ante comestionem. 2. Intra comestionem. 3. Post comestionem.

 

1. Pulsato itaque cymbalo, cum omni maturitate lotis manibus, in claustro sedebis; nola pulsata, refectorium introibis, et non parces tibi, cum omni fortitudine tua, cum vocis et corporis modestia Dominum benedicens; et juxta ordinem tuum te collocabis in mensa, cogitans apud te corde pavido, quod debeas peccata populi manducare (1). Cor tuum etiam praeparabis ad intelligentiam lectionis, quae legitur in mensa, vel, si lectionem non habeas, ad meditationem aliquam spiritualem: ut nequaquam totus comedas, sed corpore suam refectionem habente, anima nullatenus defraudetur.

 

Positus autem ad mensam, vestimenta decenter coaptes, cappam super genua retorquendo. Statue autem pactum tecum omnino, ut nullo modo circumspicias comedentes, sed solum tibi apposita videas.

 

In principio cum sederis, ne extendas subito manus ad incidendum panem; sed stes aliquandiu super te, usquequo saltem dicas Pater noster et Ave Maria pro animabus defunctorum, qui in purgatorio existunt magis indigentium.

 

2. Hoc autem generaliter habeas, quod omnem actum, et omnem corporis motum cum quadam modestia facias.

 

Si panem diversum, durum, mollem, album, aut aliter factum ante te habeas, illum comedas qui est vicinior, et libentius comedas illum, ad quem minus sensualitas inclinatur.

 

Nunquam in mensa aliquid petas, sed permitte alios pro te postulare; quod si non facerent, patientiam habe.

 

Non teneas cubitum super mensam, sed simpliciter manus. Non teneas crura divaricata, nec pedem unum alteri supponas.

 

Non recipias scutellas duplices, vel aliud quodcumque, nisi tantum quantum communiter omnes alii habent. Quamcumque autem pictantiam a quocumque missam, etiam a Priore, non comedas; sed si potes, competenter in fragmentis abscondas, vel in scutella.

 

Ubi nota, quod mos Deo gratus est, aliquid de potagio Christo pauperi semper in scutella dimittere; similiter aliqua panis fragmenta, non crustas, imo illas comedas, et de pane confracto Christo dimittas. Nec nimis cures, si de hoc aliqui murmurent, dummodo praelatus tibi non mandaverit oppositum. Et generaliter de omni eo, quod comedis, aliquam particulam Christo pauperi dimittas, et bolos meliores, et non viliores. Sunt tamen aliqui, qui vilia tantum donant Christo, sicut porcis fieri consuevit. Si autem cum uno pulmento sufficienter potes comedere de pane, in secundo pulmento aliquid de pane reponas, et Christo dimittas.

 

Et si tibi Dominus donaverit, potes facere quasdam mirabiles abstinentias, Deo gratas, et hominibus incognitas. Si est tibi cibus insipi­dus, ex defectu salis, vel alia quacumque causa, noli apponore tibi sal, vel aliud condimentum, propter Christum felle et aceto potatum; sed sensualitati resistas. Similiter quaecumque salsamenta, quae ad nihilum valent nisi ad gulae excitamentum, dimittere occulte potes. Quandocumque aliquis bolus gratus tibi circa finem apponitur, illum dimitte propter Deum. Similiter caseum, fructus, et hujusmodi, quae non sunt necessaria pro salute corporis humani: imo frequenter sunt noxia, dum non prodest, quod delectat. Si dimiseris propter Christum haec, non dubito quin tibi parabit in dulcedine Christus Dominus cibum consolationis spiritualis, etiam in alio cibo, quo contentus es propter Christum.

 

Et ut melius, et facilius possis a quibuscumque volueris abstinere, ponas in corde tuo, quando vadis ad mensam, quod pro peccatis tuis debes in pane et aqua abstinere: unde panis so­lus sit cibus, pulmentum tamen non pro cibo adjicias, sed ut possis panem convenientibus deglutire. Tene, quod si hoc posueris in corde tuo, videbitur tibi magna pictantia, habere aliquid de pulmento. Et observes, quod non ponas offas multas in paropside, sed sufficiat tibi pa­nem intingere. Quando vero pulmentum non habueris, comedas panem et dimidium, vel paulo plus. Quando bis comesturus es, naturae satisfacias, etiamsi talia non haberes.

 

De multis talibus actibus, quos tibi exprimere non possum, te instruet Christus, si ad ipsum ex corde recurreris, et totam spem in ipso posueris. Quis enim exprimere valet modos innumeros, quos tibi Deus demonstrabit?

 

Sis etiam attentus, ne sis de illis qui finem non faciunt in edendo: imo quam citissime poteris te expedias, servata debita honestate, ut magis lectioni possis attendere.

 

3. Dum a mensa surgis, ex toto corde regratieris Altissimo, qui tibi contulit bona sua, et qui tibi virtutem aliquam praestiterit, ne tibi sensualitas praevaleret. Non parcas voci tuae, sed secundum possibilitatem tuam gratias age bonorum omnium largitori.

 

O carissime, cogita, quam innumerabiles sunt pauperes, qui delicias maximas reputassent, si habuissent tantummodo panem, quem tibi cum aliis cibariis Dominus ministravit. Ita enim veraciter debes cogitare, quod Christus est, qui tibi dedit; imo plus, quod in mensa ipse tibi servivit. Vide ergo cum quanta disciplina, cum quanta reverentia, et maturitate, et tremore, debes in mensa consistere, ubi vides praesentialiter Deum tuum in propria persona ministrare. O quam beatus esses, si tibi desuper daretur mentalibus oculis ista conspicere! Videres enim sanctorum multitudinem copiosam cum Christo per totum refectorium discurrere.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 41-45.

 

Notae:

(1) Ose. IV, 8.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: