TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT XIII

 

De rationibus excitatoriis ad perfectionem

 

Quatuordecim rationes successive proponuntur.

 

Quia placet mihi multum de hoc, quod coepisti, bono ad honorem Dei, et desidero non solum, quod perseveres, quin imo ut ascendas ad majora opera virtutum, vel saltem desideres; idcirco scribam tibi aliquas rationes, unde poteris cor tuum excitare, et movere ad majores perfectiones omnimodae virtutis, quam non incoepisti nec poteris servare per propriam virtutem.

 

Prima ratio est: quia si inspicias quantum Deus est dignus amari, et honorari secundum suam bonitatem, et sapientiam, et alias suas perfectiones, quae sunt in eo sine numero, et sine termino: videbis quod hoc, quod credidisti multum, et magnum ad honorem Dei, et secundum bonitatem ejus, est minimum, et quasi nihil in respectu ejus, quod deberet esse secundum quod Deus est dignus. Istam rationem idcirco pono primam, quia principaliter debemus attendere in omnibus operibus nostris honorem, et reverentiam, et amorem Dei, qui ex seipso est dignus amari super omnem creaturam.

 

Secunda ratio est: quod si attendas despectus, et vituperia, egestates, et dolores, et passionem, quam tam amaram sustinuit Filius Dei propter amorem tui, et ut in hoc ames, et honores eum: cognosces quod parum est, quod fecisti ad Deum amandum et honorandum, secundum quod facere deberes. Ista ratio altior est, et perfectior, quam sequentes; et ideo pono eam secundam.

 

Tertia ratio est: quod si cogites innocentiam, et perfectionem, quam debes habere secundum mandatum Dei, per quod teneris esse absque omni vitio, et sine omni culpa, et in plenitudine virtutis totius, sicut est, quod debes amare Deum ex toto corde tuo, et ex omni mente tua, et ex totis viribus tuis: videbis manifeste infirmitatem tuam, et distantiam, in qua es a praedicta innocentia, et perfectione.

 

Quarta ratio est: quia si cogitas multitudinem, et largitatem beneficiorum Dei, gratiarum corporalium, et spiritualium, quae tibi et aliis, vel quae singulariter tibi sunt datae: senties quod hoc, quod facis, vel potes facere propter Deum, nihil est ad dicta beneficia recompensanda, et gratias Dei; et maxime si ejus liberalitatem attendas, et bonitatem.

 

Quinta ratio est: quia si cogitas altitudinem, et nobilitatem remunerationis, et gloriae promissae, et paratae illis, qui faciunt opera virtutum ad honorem Dei; quoniam gloria tanto major erit, quanto opera erunt virtuosiora, et majora: cognosces pro certo, tuum meritum esse nihil in comparatione tantae gloriae, et desiderabis facere opera virtuosa plus quam ante feceras.

 

Sexta ratio est: quia si attendas pulchritudinem, et generositatem, quam habent virtutes in se, et nobilitatem quam recipit anima per supradictas virtutes; et si attendas ad vilitatem, et turpitudinem, quam habent vitia, et peccata: conaberis, si sapiens fueris, ad amplius acquirendum virtutes, et amplius fugiendum vitia, et peccata.

 

Septima ratio est: si attendas altitudinem, et perfectionem vitae sanctorum Patrum, et eorum multas, et perfectas virtutes: cognosces imperfectionem, et infirmitatem vitae tuae, et tuorum operum.

 

Octava ratio est: quia si cognosceres magnitudinem peccatorum, et multitudinem offensarum, quae fecisti contra Deum: cognosceres quia opera tua, quae facis, quantumcumque bona sint, nihil sunt ad satisfactionem per viam justitiae de offensis Dei.

 

Nona ratio est: quia si speculeris universitatem, et pericula tentationum carnis, et mundi, et diaboli: conaberis assumere majorem firmitatem, et majorem altitudinem in omni virtute, quam feceris unquam: ut possis in majori securitate persistere contra dictas tentationes.

 

Decima ratio est: quia si cogites districtum judicium Dei finale, et quod cum apparatu bonorum operum, et cum satisfactione de offensis Dei, debeas venire ad dictum judicium: videbis quod parum est, quod fecisti per bona opera, et poenitentiam, secundum quod facere debuisses.

 

Undecima ratio est: quia si tu cognosceres brevitatem vitae tuae, et veritatem tuae mortis, post quam non habebis spatium faciendi opera meritoria, neque poenitentiam: cognosces quod cum majori corde, et studio, deberes facere bona opera, et poenitentiam, quam tu facis.

 

Duodecima ratio est: quia si animadvertas, quod, qualitercumque incipias bonam vitam in quovis gradu, sine conamine et desiderio ad majorem perfectionem, et altiorem vitam ascendendi, non potest esse sine fundamento praesumptionis, et superbiae hujus, quod incepisti, nec sine inclusione magnae tepiditatis, et negligentiae; et ex quo haec duo mala includuntur, non potest esse sine magno periculo vivendi in multis vitiis spiritualibus, secundum quod monstrare tibi possem, sed nimis esset longum ad scribendum per litteras: non dubito quin, si velis dictorum malorum esse liber et immunis, quantumcumque altam vitam incoeperis, tu adhuc conaberis in altiori et perfectiori vita esse. Bernardus, super Psalmum: Qui habitat in adjutorio Altissimi, loquens de illis qui sunt fervidi in principio, et postea, credentes se aliquid esse, tepescunt: «O si scires, inquit, quam parvum est, quod habes, et hoc ipsum quam cito perdes, si non servaverit qui dedit!».

 

Tertiadecima ratio est: quia si cogitas abyssalia judicia Dei facta super aliquos, qui diu perseveraverunt in magna sanctitate, et in magna perfectione, quod Deus deseruerit eos, propter aliqua occulta vitia quae se non credebant habere: non dubito quin quantumcumque altam vitam incoeperis, omni die levabis tuas affectiones, et intentiones, deserendo omne vitium plus quam feceras ante, appropinquando te ad perfectam et integram sanctitatem: timendo ne forte in te sit vitium aliquod occultum, propter quod merearis a Deo deseri.

 

Quartadecima ratio est: quia si cogites poenas infernales damnatorum, paratas cunctis peccatoribus; credo quod levis erit tibi omnis poenitentia, humilitas, paupertas, et omnis labor, quem in ista vita possis sustinere propter Deum, ut evadas poenas supradictas; et conaberis continue ad tenendum altiorem, et perfectiorem vitam, timendo periculum veniendi ad supradictas poenas.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 74-79.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: