TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT XI

 

Remedia contra aliquas tentationes spirituales

 

Tentationes circa ea quae sunt ad Deum.

 

Ad honorem Domini nostri Jesu Christi, dicam tibi remedia contra aliquas tentationes spirituales, quae in isto tempore abundant in terra, ad purgandum, et probandum electos! Quae quamvis expresse, et manifeste non sunt de aliquo principali articulo fidei; tamen qui bene respicit, cognoscit quod sunt in periculo destructionis principalium articulorum fidei, et quod praeparant cathedram, et sedem Antichristo.

 

Quas tentationes nolo exprimere: non enim ponam materiam, et occasionem scandali, seu offendiculum, ad imperfectionem (1); sed monstrabo tibi, per quam spiritualem discretionem debes te regere, si non vis esse victus a praedictis tentationibus. Et quia praedictae tentationes veniunt duobus modis, primo quidem per suggestionem, et illusionem diaboli, qui decipit hominem in regimine quod deberet habere erga Deum, et in hoc quod est Dei; secundo per corruptam doctrinam aliquorum, et eorum modum vivendi, qui jam venerunt in praedictas tentationes: propter hoc volo tibi dicere, quod regimen debes habere erga Deum, et illud quod est Dei, si vis esse immunis a praedictis tentationibus; et post, quomodo debes regi erga alios, quantum ad doctrinam, et modum vivendi eorum.

 

1. Primum ergo remedium contra tentationes spirituales hujus temporis, quas procurat diabolus in cordibus aliquorum, est, quod illi qui volunt se subdere Deo, non desiderent per orationem, vel per contemplationem, vel per alia opera perfectionis, visiones, vel revelationes, vel sentimenta, quae sunt supra naturam, et supra communem cursum eorum, qui diligunt Deum, et timent per verissimum amorem: quia praedictum desiderium non potest esse sine radice et fundamento superbiae, et praesumptionis, vel intentionis alicujus vanae curiositatis circa Deum, vel sine fragilitate fidei. Et propter hunc defectum, justitia Dei dimittit animam, quae habet antedictum desiderium, et permittit eam venire in talem illusionem et tentationem diaboli, per falsas visiones, et revelationes, et falsas seductiones. Per quem modum seminat majorem partem tentationum spiritualium hujus temporis, et radicat eas in cordibus illorum, qui sunt nuntii Antichristi, secundum quod poteris videre per subsequentia.

 

Debes enim scire, quod verae revelationes, et sentimenta spiritualia secretorum Dei, non veniunt per antedictum desiderium, neque per aliquem conatum, seu studium, quod anima habet in se; sed tantum veniunt pura bonitate Dei, in animam, quae est in magna humilitate, et in magno desiderio Dei, et reverentia. Nec etiam exercitet se in magna humilitate, et timore Dei, propter hoc, ut hujusmodi habeat visiones, et revelationes, et sentimenta supradicta: quia in idem delictum caderet, in quod per supradictum desiderium.

 

2. Secundum remedium est, quod in anima tua in oratione, vel contemplatione, non sustineas aliquam consolationem magnam, vel parvam, ex quo tibi videretur, quod fundaret se in praesumptione, et aestimatione tui ipsius, et postquam ducit in abusionem proprii honoris, et reputationis, et ex quo suggerit menti tuae, te dignum esse vel hujus vitae gloriae, et laudis, vel paradisi. Quia scias, quod anima, quae consentit in tali consolatione, venit, et incurrit in plures malos errores: quia Dominus per suum justum judicium permittit potestatem diabolo augmentandi praedictam consolationem, et accelerandi, et imprimendi in illa anima falsissima, et periculosissima sentimenta, et alias illusiones, quas consolationes credit, et putat esse veras. Heu! heu! Deus meus, quot personae sunt deceptae per istum modum! Et scias pro certo, quod major pars raptuum, imo rabierum nuntiorum Antichristi, venit per istum modum.

 

Et propter hoc cave ne in tua oratione, vel contemplatione, sustineas aliquam consolationem, nisi illam, quae venit per perfectam notitiam, et completum sentimentum tuae humilitatis, et imperfectionis; et quae facit perseverare dictam notitiam, et antedictum sentimentum in te, et ducit in magnitudinem, et in altitudinem Dei per altam reverentiam, cum magno desiderio honoris Dei, et gloriae; et quod antedicta consolatio fundetur in praedictis.

 

3. Tertium remedium est, quod omne sentimentum, etiam quantumcumque altum, et omnem visionem, quantumcumque sit secreta, et secreto tibi appareat, quaecumque sit; ex quo ducit cor tuum ad opinionem, vel infectionem contra aliquem articulum fidei, vel contra bonos mores, et maxime contra humilitatem, vel contra honestatem, exhorrescas; quia sine dubio ex parte diaboli venit.

 

Et si apparet tibi aliqua visio sine hujusmodi sentimento; de qua sis certus, quod venit ex parte Dei, et propter quam sis certificatus in corde tuo, quod illud, ad quod inducit visio, est Deo placitum: noli te firmare in dicta visione.

 

4. Quartum remedium est, quod si per revelationem, vel sentimentum, vel alium modum, cor tuum moveatur ad faciendum aliquod opus, et maxime opus grave, et notabile, non tibi consuetum, de quo non habeas certitudinem an Deo placeat, imo dubites rationabiliter: contrahas moram ad faciendum dictum opus, usquequo inspexeris omnes circumstantias, et maxime finales, et cognoscas quod Deo placet. Non tamen quod tu judices per te tuam opinionem; sed, si potes, per testimonium sacrae Scripturae, vel exemplum imitabile sanctorum Patrum. Et dico, «exemplum imitabile»; quia, secundum B. Gregorium, aliqui sancti fecere aliqua opera, quae non debemus imitari, quamvis bona essent in eis; sed debemus ea habere in admiratione, et reverentia. Et si per temetipsum non potes venire in notitiam an placeat Deo, petas consilium a personis approbatis in vita et doctrina, et consilium totius veritatis.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 63-68.

 

Notae:

(1) Id est, viris imperfectis et simplicibus.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: