TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT I

 

Quod per instructorem idoneum citius, et facilius

pervenitur ad perfectionem, quam per seipsum

 

1. Instructor idoneus quam utilis. 2. Raro invenitur: quid sit, eo deficiente, agendum.

 

1. Sciendum igitur, quod homo facilius, et in breviori tempore posset ad perfectionem pertingere, si haberet instructorem, cujus regimine duceretur, cujus obedientiam in omnibus actibus parvis et magnis totaliter sequeretur; quam aliquis posset per seipsum proficere, quantumcumque vigeat acumine intellectus, et libros habeat, in quibus videat virtutum omnium structuram exaratam.

 

Imo plus dico, quod nunquam Christus, sine quo nihil possumus (1), suam gratiam ministrabit, si homo habet a quo possit instrui, et deduci; et negligit, vel non curat alterius ductum amplecti, credens sibi sufficere, et per se posse investigare, et invenire quae sunt utilia ad salutem. Ista enim via obedientiae est via regia, quae homines inoffenso pede ducit ad summitatem scalae, cui Dominus apparet innixus (2).

 

Hanc viam tenuere omnes sancti Patres in eremo; et breviter, omnes qui perfectionem attigerunt, per hanc semitam processerunt: nisi forte Deus aliquos per seipsum instruxerit, ex privilegio gratiae singularis, deficientibus eis, et non inventis qui eos foris instruerent; quia tunc pietas divina per se supplet quod exterius minime reperitur, si tamen corde humili, et ferventi ad Deum accedant.

 

2. Et quidem isto tempore, heu nobis miseris! quasi nullus reperitur, qui alios de perfectione instruat; quin potius, si homo velit tendere ad Deum, inveniet retrahentes multos, et quasi neminem adjuvantem.

 

Quam ob rem expedit, ut homo ad Deum toto corde recurrat, et ab eo instrui cum omni orationum instantia, et cordis humilitate postulet; et se in Deum conjiciat se ipsi committendo, ut ipsum benigne tanquam orphanum sine patre recipiat, qui neminem vult perire, sed vult ad cognitionem veritatis quoscumque venire (3).

 

Igitur ad te dirigo sermonem meum, qui magno cordis affectu Deum desideras invenire, qui ad perfectionem anhelas, ut animabus aliorum utilis esse valeas. Ad te ergo nunc dirigo sermonem meum, qui corde simplici, et non duplici accedis ad Deum, qui quaeris virtutum intima penetrare, qui per viam humilitatis pervenire desideras ad gloriam majestatis.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 33-35.

 

Notae:

(1) Joan. XV, 5.

 

(2) Gen. XXVIII, 13.

 

(3) I Tim. II, 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: