TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS PRIMA

 

DE PRINCIPIIS VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT III

 

De puritate, et munditia cordis

 

1. Munditiae cordis effectus. 2. Ad quae se extendat.

 

1. Extirpatis igitur per paupertatem voluntariam, et per silentium, multis sollicitudinibus, quae impediunt virtutum semina, ne, quantumcumque in agro cordis saepe et saepius seminata inspiratione divina, valeant pullulare: jam tibi superest cura virtutibus illis amplius insudare, quae te adducunt ad illam cordis munditiam, per quam interiores oculi, juxta Salvatoris eloquium (1), aperiantur in contemplatione divina, per quam ha­beas quietem et pacem, ut ille, cujus in pace factus est locus ejus (2), in te quoque habitare dignetur.

 

2. Nec intelligas, me loqui de munditia, quae hominem tantummodo purgat a luxuria cogitationis immundae; sed loquor potius de illa mun­ditia, et cordis puritate, quae hominem elongat, quantum in hac vita possibile est, a quibuscumque cogitationibus inutilibus: ut jam non libeat homini aliquid cogitare, nisi de Deo, vel propter Deum.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, p. 18.

 

Notae:

(1) Matth. V, 8.

 

(2) Ps. LXXV, 3.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: