TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS PRIMA

 

DE PRINCIPIIS VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT II

 

De lingua refrenanda, et taciturnitate

 

1. Lingua refrenanda. 2. Strenua silentii ad tempus disciplina.

3. Hujus strenui silentii disciplinae fructus.

 

1. Iacto ergo paupertatis stabili fundamento, a Christo fundatore in vertice montis posito, dicente: Beati pauperes spiritu, etc., ad restringendum linguam viriliter se accingat: ut lingua, quae utilia debet loqui, ab otiosis, et inutilibus compescatur omnino.

 

2. Et ut eam melius restringat, penitus non loquatur, nisi interrogatus: interrogatus dico de re necessaria, et utili; nam inutilem quaestionem silentium debet solvere.

 

Si qui tamen, causa solatii, verba invectiva ipsi dicant (a), ne onerosus aliis videatur, quamdam vultus hilaritatem, et benignitatem poterit ostendere, sed nullo modo loqui: etiamsi illi, quicumque sint, de hoc videantur murmurare, vel contristari, aut verba detractionis proferre, ipsum accusando singularem, seu superstitiosum, et gravem. Debet tamen pro ipsis attentius orare, ut Deus ab eorum cordibus omnem turbationem amoveat.

 

Poterit tamen aliquando loqui, si immineat aliqua necessitas, vel proximi caritas, vel obedientia provocatus: et tunc valde praemeditari, et cum paucitate verborum, voce humili, et submissa. Quod etiam debet facere, dum alicui habet respondere de aliquo.

 

3. Nam taceat ad tempus ad proximi aedificationem, ut tacendo discat qualiter suo tempore loqui valeat: rogando tamen Deum, ut per seipsum suppleat, cordibus proximorum interius inspirando ea, a quibus interim ipse se abstinet, linguam per silentium edomando.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 16-17.

 

Notae:

(a) In alia editione est: "Si qui tamen, causa solatii, verba recreativa ipsi dicant". – Directorium asceticum, in quo de viri spiritualis eruditione tutissima sanctorum Patrum documenta traduntur a R. P. Matthaeo Iosepho Rousset O. Pr., CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEPISCOPI FRIBURGENSIS ET SUPERIORUM ORDINIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MDCCCXCIII (1893), p. 13. (Nota ab ed. Ultra montes).

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: