TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS PRIMA

 

DE PRINCIPIIS VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT I

 

De contemptu omnium terrenorum, seu de paupertate

 

1. De modo se habendi ad omnia terrena. 2. Illusio quam facilis.

3. Quaedam pro praxi regulae. 4. Notandum.

 

1. Oportet enim primitus, ut omnia terrena contemnat, et velut stercora (1) reputet; et solum districtissime ad necessitatem, de ipsis recipiat.

 

Quam necessitatem in pauco colligat, sufferendo etiam quaedam incommoda propter paupertatis amorem, sicut quidam ait: Scio quod laudabile, non est, pauperem esse, sed paupertatem amare, et paupertatis inopiam, propter Christum, gaudenter, et hilariter sustinere.

 

2. Proh dolor! multi de paupertatis solo no­mine gloriantur. Sed quo pacto? Ita, ut eis nihil desit. Dicunt se amicos paupertatis; sed pau­pertatis sodales, et amicos fugiunt pro suo posse: famem, sitim, contemptum, despectionem.

 

Non sic beatissimus Dominicus, pater noster, non sic ille, qui cum esset dives, propter nos egenus factus est (2), omnesque Apostoli, ut nosti, verbo et exemplo docuere.

 

3. Nihil ab aliquo petas, nisi sit necessitas; nec acquiescas cuique dare volenti, quibuscumque precibus, etiam sub praetextu ut indigentibus possis largiri: quia crede quod in hoc ipsi, et omnes qui audierint, finaliter multum aedificabuntur; ac per hoc ad contemptum mundi eos poteris facilius inducere, et ad subventionem aliorum indigentium inclinare.

 

Necessitatem autem tuam intelligo in parco victu, et vili vestitu et calceamento (3), quibus tunc praesentialiter indiges. Non voco autem necessitatem librorum, sub quorum velamine frequenter magna avaritia cooperitur. Satis enim libri communes, vel accommodati, inveniuntur in ordine.

 

4. Et quicumque effectus praedictorum voluerit clare cognoscere, studeat primo corde humili ipsa adimplere. Alioquin, si corde tumido contradicere voluerit, foris stabit. Nam a Christo, humilitatis magistro (4), humilibus manifestatur veritas, quae tumidis occultatur (5).

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 13-15.

 

Notae:

(1) Phil. III, 8.

 

(2) II Cor. VIII, 9.

 

(3) I Tim. VI, 8.

 

(4) Matth. XI, 29.

 

(5) Matth. XI, 25.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: