De zelo animarum

JOANNES MARIA ODIN
NEO-AURELIAE METROPOLITA

Sacerdos Christi est alter Christus. Locum Christi inter homines tenet, et vices illius gerit. «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos». Sacerdos a Christo eligitur et mittitur ad continuandum et perficiendum opus Christi, quod est salus animarum. – Sacerdos igitur debet, sicut Christus ipse, se totum et sua omnia saluti animarum vovere, consecrare, immolare. Ad hunc finem orationes, studia, labores, facultates mentis et corporis vires referre tenetur, paratus etiam ad persecutiones, ad effusionem sanguinis, ad sacrificium vitae, juxta exemplar boni Pastoris, qui vitam suam posuit pro ovibus suis; ut veraciter dicere possit cum Paulo: «Omnia sustineo propter electos; libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris».

Porro ut sacerdos gaudere possit illo zelo vere sacerdotali, quem in amantissimo corde Christi haurire debet, necesse est, ut propriae saluti prius incumbat, et tunc saluti fratrum efficacius attendet. Zelus enim sacerdotalis procedit de amore Dei, et extenditur ad amorem proximi. Quomodo vero proximi dilectionem habebit sacerdos peccator, cum nec Deum diligat, nec se ipsum vere amare sciat? «Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam». Et quidem in sacerdote sancto zelus erit plane supernaturalis, et in se, et in suis motivis, et in suo fine. Nam omnia, quae tractamus tanquam legati Christi, omnia, quae gerimus, pertinent ad supernaturalem ordinem, et tendunt ad illam beatitudinem, quae omnem ordinem naturalem transcendit.

Si vero zelus sit supernaturalis, erit purus et liber, non solum ab omni inordinata affectione, sed etiam ab omni humana consideratione. In omnibus hominibus, qualiscumque sit diversitas gentium, vel originis, vel coloris, aut conditionis, nihil aliud videt, nisi animas pretio Sanguinis Christi redemptas, et ad vitam aeternam perducendas.

Sacerdos illo zelo accensus non curat de vana opinione hominum. Omnibus omnia fieri conatur, ut omnes lucrifaciat, sed in multis meminit verbi Apostoli: «Si hominibus placerem, servus Dei non essem». Verus zelus non movetur desiderio mundanae famae et inanis gloriae, non cupiditate divitiarum, voluptatum, vel dignitatum, etiam ecclesiasticarum; qui enim talibus motivis aguntur, quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi.

Zelus ille prudens erit et secundum scientiam, non ductus ab impetu coeco mentis vel indolis, non procedens ab alacritate naturali ingenii vel imaginationis, sed sciens quando et quomodo loqui vel agere debeat.

Scientia vero, quae in prudenti zelo requiritur, non est tantum scientia per humana media comparata, et quae quidem in suis variis partibus tam multiplex et immensa est; sed est etiam scientia illa supernaturalis, quae in oratione et meditatione acquiritur.

Zelus ille fortiter et suaviter aget, ad exemplar divinae sapientiae, «quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter».

Denique zelus ille patiens erit et perseverans, etiam inter difficultates, contradictiones, oppositiones, persecutiones. Non dejicietur propter inutilitatem conatuum vel propter ingratitudinem hominum; sciens quod Deus laborem, non successum, requirat.

Talis esse debet zelus sacerdotalis, et talis erit in illis, qui non quaerunt semetipsos, nec sua commoda, sed gloriam Dei et salutem animarum.

Accendamur igitur illo zelo supernaturali, et dotibus illis supra memoratis praedito, ut digna fiamus instrumenta misericordiae Dei inter homines, et salutem omnium, quantum in nobis est, procurare satagamus. Et si fideliter in hoc divino opere usque ad finem perseveraverimus, «cum apparuerit Princeps pastorum, percipiemus immarcescibilem gloriae coronam», et ex ore amantissimo dulcissimi Jesu haec audiemus suavissima verba: «Serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui».

(Ex concione habita in tertia Sessione Conc. plen. Baltimor. II. ab Ill. ac Rev. D. Jo. Maria Odin, Neo-Aureliae Metropolita).

Lectiones quotidianae de Vita, Honestate et Officiis Sacerdotum et Clericorum quas ex S. Scriptura, Conciliorum Decretis, Summorum Pontificum Constitutionibus, Episcoporum Epistolis pastoralibus, SS. Patrum et piorum auctorum operibus collegit, disposuit et edidit P. Josephus Schneider SJ. Superioribus approbantibus. Ratisbonae, Neo-Eboraci & Cincinnatii, Sumptibus, chartis et typis Friderici Pustet, S. Sedis Apostol. Typogr. 1870, pp. 109-111.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2006

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: