DE MARTINO LUTHERO,

ET HAERESI AB EODEM INDUCTA

IOANNES BAPTISTA PALMA
PRESBYTER ROMANUS
HISTORIAE ECCLESIASTICAE PROFESSOR


Bellum grave, et scelestum Ecclesiae Catholicae saeculo decimo sexto indictum fuisse, paullo superius significavimus. Nunc quomodo tam atrox tempestas oborta sit, exponendum a nobis est. Id quod necessario requirit, ut de Luthero, et tumultu ab eo contra Ecclesiam commoto, et de hominibus, qui in eius iniquis conatibus iuvandis praecipui fuerunt, verba faciamus. Sed limites his praelectionibus impositos servare compulsi, breviores certe in re narranda esse debemus, quam gravissimi eventus ratio tota postularet. Innumeri autem sunt, ut ita dicam, qui de Luthero scripserunt, apud quos fusa rerum ad eiusdem vitam spectantium pertractatio reperiri potest. Atque, ut omittam ceteros, prodiit anno 1841 Parisiis iterum opus inscriptum Histoire de la vie, des ecrits, et des doctrines de Martin Luther a cl. I. M. V. Audinio compositum, quod ad plenam comparandam de Luthero, rebusque eius haeresis causa gestis notitiam, imprimis est opportunum.

Itaque Martinus Lutherus natus est Islebii in Saxonia, in comitatu Mansfeldiensi, ut communius creditur die 10 Novembris, S. Martini pervigilio, ex quo Martini nomen ei inditum est, anno 1483, ut narrat in actis Lutheri Choclaeus, qui Lutheri historiam diligenter est exsequutus, et Surius. Plebeios habuit parentes Ioannem Lotter, vel Luder, et Margaritam Lindemann. Quare eo cognomine primum dictus est, atque ita se ipse in litteris ad Ioannem Eckium vocavit; Eckius vero libros contra Lutherum edidit. Verum in posterum maluit se Lutherum appellari, atque id fortasse ea de causa fecit, quod, ut animadvertit Choclaeus, Luder, seu Lotter, apud Germanos, parum honestum videatur esse vocabulum. Primis litterarum elementis in patriae schola institutus, Magdeburgum missus est, ubi annum unum moratus, tum Isenaci quadriennium litteris operam dedit. Deinde profectus Erfordiam, in ea Academia, annum aetatis agens circiter 20 Philosophicum Magisterii gradum accepit, ac postea iuris civilis studium aggressus est. Anno autem 1505 in agrum, animi exhilarandi causa, cum socio digressus, gravi metu perculsus est. Nam coorta aeris tempestate, socius eius Alexis, ictu fulminis ad ipsius latera tactus, continuo mortuus est. Quo facto Lutherus perterritus, Eremitarum S. Augustini Ordini in Erfordiensi coenobio nomen dedit, in quo anno 1507 sacerdotio est initiatus. Hanc historiam ipsemet Lutherus narrat in libro de votis monasticis, quem patri suo nuncupavit.

Post haec Lutherus anno 1508 Wittembergam studiorum causa missus, in academia, quam ibi Fridericus Elector Saxoniae mox statuerat, Logicam et Physicam Aristotelis praelegit. Tum anno 1510 orta discordia inter Vicarium Generalem, et septem Conventus Ordinis sui, Romam huius litis causa Procurator venit, et lite per transactionem composita, reversus Wittembergam, creatus est sacrae Theologiae doctor, et sacram doctrinam aliquot annos, ingenii laude tumidus ibi professus est. Nec Wittembergae solum, sed alibi quoque, acris disputatoris famam captare studens, auditorum animos in sui aestimationem inflammare quotidie satagebat.

Leo X interea anno 1517, ut coeptam a Iulio II Vaticani Templi aedificationem prosequeretur, largientibus in illud opus pecunias, indulgentias concessit, «sicut, et ante eum saepius factum fuerat» inquit Choclaeus. Cum autem Pontifex huic negotio indulgentiarum per Germaniam indicendarum, praefecisset Albertum Archiepiscopum, et Electorem Moguntinum, e Brandeburgensi familia, hic indulgentias promulgandas dedit Ioanni Tetzelio, praeclaro Ordinis PP. Praedicatorum Theologo, qui paullo ante idem fecerat pro Theutonicis equitibus. Haec delegatio Augustinianos offendit, quod eam sibi deberi arbitrarentur, qui strenuam operam in concionando, et scribendo navaverant, quique ad tale munus gerendum, antea adhiberi consuevissent. Et Ioannes quidem Staupitius, Vicarius eorum Generalis per Germaniam, querelam suam interposuit apud Saxoniae Electorem de ea re; Lutherus vero acriter indignatus, epistolam scripsit ad eundem, cuius epistolae sententias Choclaeus refert, et ex eo Raynaldus; data vero erat «Ex Wittemberga in vigilia omnium Sanctorum anno 1517.»

Hac occasione suscepta, Lutherus errorum suorum spargendorum initium fecit. Nam primum contra abusus, qui in Indulgentiarum promulgationem irrepserant, atque in earundem promulgatores invectus est, tum de indulgentiis ipsis, pro concione, et thesibus 95 ad Wittembergensis templi valvas affixis, detrahere, atque in eas declamare coepit.

Theses autem istae continebant: per indulgentias non aliam poenam remitti, nisi eam quae a Sacerdotibus imposita fuisset. Pontifici nullam esse potestatem absolvendi, sed solum declarandi aliquem absolutum. Defunctorum animas, nisi in hac vita summa fuerint charitate praeditae, tolerare in purgatorio timorem desperationi parum dissimilem, atque hinc exiguum discrimen esse inter Purgatorium, et Infernum; et his animis posse charitatem, et meritum augeri. Quidquid potest circa eas Pontifex, posse intra suam iurisdictionem Episcopum, et Parochum. Quemcumque ex animo poeniteat, eum plenam consequi poenae remissionem absque indulgentiis. Ecclesiae thesauros ita esse pro fidelibus, ut iisdem nullum ius Pontifex ad illos tribuere possit. Ecclesiae thesaurum non constare Christi meritis et Sanctorum.

His Lutheri thesibus Tetzelius Francofordiae ad Oderam opposuit 106 propositiones, quibus indulgentias propugnabat. Addit Melancthon, iussu eiusdem Tetzelii qui erat Fidei inquisitor, igni traditas Lutheri Theses; nullam tamen huius rei mentionem fecit Lutherus. Tetzelii quidem propositiones Wittembergae combustae sunt, quod factum, se inscio, et invito, ait Lutherus. Scripsit continuo etiam contra Lutherum brevissimas quasdam notas Ioannes Eckius Incolstadii Pro-Cancellarius, et Augustae Concionator, acerbas tamen, ut Cardinali Pallavicinio etiam videntur, qui suspicatur hanc adversariorum acerbitatem ad Lutherum flectendum fuisse inopportunam. Ceterum ab his thesibus, anno 1517 palam propositis, Lutheranismi historiam passim deducunt scriptores, et Choclaeus commentarios suos.

Anno sequenti 1518 Lutherus librum edidit Resolutiones disputationum de Indulgentiarum virtute, in quo easdem opiniones proponebat cum praefatione ad Leonem X non ut Pontificem sibi conciliaret, quemadmodum apposite animadvertit Choclaeus, sed ut iustitiae, et obedientiae famam aucuparetur. Atque in eo quidem libro haec Lutheri verba sunt valde notatu digna: «Quare, Beatissime Pater, prostratum me pedibus tuae Beatitudinis, offero, cum omnibus, quae sum, et habeo. Vivifica, occide, voca, revoca, approba, reproba, ut placuerit; vocem tuam, vocem Christi in te Praesidentis, et loquentis agnoscam;» et alia huiusmodi, quae quidem si ex animo pronuntiasset Lutherus, eum Pontificiam auctoritatem adhuc eo tempore professum esse testarentur. Addidit etiam, se non modo deferre sacris litteris, verum canones quoque, et Decretales Pontificum revereri.

Dum haec eveniebant, Silvester Prierias Palatii Apostolici Magister, opusculo Pontifici dicato, Lutheri errores refutavit, qua re Lutherus indignatus, ita respondit, ut non mentem mutare, sed errores suos tueri se velle demonstraret. Maximilianus Augustus interea, cum solemnis conventus Augustae haberetur, de Luthero graviter est conquestus; et Leoni X litteras scripsit, quibus Lutherum quotidie magis in haeresi obdurescere affirmabat, et Pontificem rogabat, ut auctoritate sua illum coercendum curaret. Itaque Leo Pontifex Lutherum Romam, ad causam dicendam venire iussit, cui iussioni Lutherus minime obtemperavit, valetudinem minime bonam, et itineris pericula causatus. Timens vero sibi Lutherus, convertit se ad Fridericum Saxoniae Electorem, eiusque opem imploravit, illud praesertim petens, ut causa sua, ad quam dicendam a Pontifice Romam fuerat ipse vocatus, non Romae, sed in Germania ageretur, ad quam rem consequendam Academia quoque Wittembergensis litteras pro Luthero Leoni X scripsit.

His rebus Pontifex exoratus, concessit ut de Lutheri causa in Germania pertractaretur. Quare Thomas de Vio Cardinalis Caietanus Tit. S. Sixti, Ordinis PP. Praedicatorum, cum Legati munere ad tam grave negotium agendum in Germaniam missus est. Erat autem Cardinalis Caietanus Theologus praeclarus, et antea ad Caesarem Legatus a Latere venerat, ut bellum contra Turcas gerendum compararetur. Coram Cardinali Caietano igitur Augustae Lutherus comparuit mense Octobris, atque ab eo benigne exceptus, eundem Cardinalem hortatorem habuit, ut tria faceret: 1 scilicet, ut errores suos revocaret; 2 ut promitteret se ab iis deinceps alienum futurum; 3 ita acturum eum esse in posterum, ut ab omnibus abstineret, quae Ecclesiam perturbare possent. Haec Lutherus ipse narrat, et Choclaeus, et Surius, aliique.

Minime his rebus commotus est Lutherus, ac renuit fateri se errare, et post longum colloquium, petiit deliberandi tempus. Reversus autem est altero die, atque haec a se scripta legit: «Ego Fr. Martinus Luther Augustinianus protestor, me colere, et sequi Sanctam Romanam Ecclesiam, in omnibus meis dictis, et factis, praesentibus, praeteritis, et futuris; quod si quid contra, vel aliter dictum a me fuit, vel fuerit, pro non dicto haberi, et habere volo.» Legatus tamen fraudem veritus, institit, ut tria illa praestaret. Lutherus impetravit, ut scripto responsionem daret; dedit autem contra Extravagantem Clementis VI de indulgentiis, contumeliosam. Cum vero timeret, ne Legati iussu comprehenderetur, salvum-conductum obtinuit a Caesare, et tunc appellavit a Legato ad Papam, Legato interim multa fraudulenter promittens, dum ad alios de illo aliter scribebat. Anno 1519, cum mortuus esset Maximilianus Imperator, Lutherus metu deposito, insolentior esse coepit, praesertim postquam Carolus Miltitius missus a Leone Legatus ad rosam auream ferendam Friderico Saxoniae Electori, quo dono, operam dabat Pontifex, ut eius animum sibi conciliaret, is haud ita benevole acceptus a Friderico fuisset, et vix impetrasset ut privatim cum Luthero colloqueretur. Erat eo tempore Archidiaconus Wittembergae Carolostadius Lutheri amicissimus. Hic, cum Ioannes Eckius ab amico interrogatus de Lutheri thesibus contra indulgentias, eas theses damnasset; contra Eckium scripsit, multisque ultro citroque editis libellis, tandem publica indicta est inter eos disputatio Lipsiae habenda, refragantibus tamen Episcopo, ac Lipsiensibus Theologis, et ne ea disputatio publica fieret, plurimum suadentibus.

Lutherus ipse ad eam disputationem venit, et Carolostadio succurrens, disputavit cum Eckio; ac Lutherum deinde excipiens iterum Carolostadius, Eckium aggredi conatus est. Eckius autem semper restiterat, quominus has vicissitudines disputatio haberet. Statuerat Lutherus ut disputationis istius exitus, Universitatis Erfordiensis, et Parisiensis iudicio submitteretur, cui iudicio se morem gesturum affirmabat. Quod spectat autem ad Erfordiensem Universitatem, de ea Choclaeus ait, palam non constare quid illa responderit. Sed praeter Coloniensem, atque Lovaniensem universitatem, Parisiensis quoque propositiones ultra centum ex Lutheri libris excerptas, veluti schismaticas, haereticas, et blasphemas damnavit; quam condemnationem Lutherus superbe sprevit, et conviciis, atque iniuriis Sorbonicos theologos cumulavit. Fuse inter ceteros de hac Lipsiensi disputatione cap. 15 agit Cardinalis Pallavicinius, in qua illud valde memorabile contigit, cuius publicum testimonium scripto perhibuit Hieronymus Emserus; Lutherum, scilicet, palam dixisse: «non propter Deum haec res coepta est, neque propter Deum finietur.»

Cum Carolus V interea electus Imperator fuisset, valde cupiens Lutherus ut illius animum sibi benevolum efficeret, litteras ad eum scripsit, ac deinde librum edidit ad Nobiles Viros Germaniae, de Romanae Curiae vitiis, in quo, ut facere de more solebat, Romanam Ecclesiam est acriter insectatus.

Cum Leo X eodem tempore sentiret, nullam prorsus spem adesse, fore ut Lutherus mentem mutaret, et Ecclesiae perturbandae finem faceret; a Legato simul, et ab Eckio ad auctoritatem suam exercendam rogatus, habitis multis consultationibus, tandem die 14 Iunii anno 1520 Bullam contra Lutherum edidit, quae incipit Exsurge Domine, a Cardinali Petro Accoltio scriptam, et in frequenti coetu coram Pontifice expensam et probatam. Damnatae sunt in ea 41 Lutheri propositiones, sed magna moderatione illa, quam Choclaeus laudat, ut libris quidem damnatis, auctor ad resipiscendum invitaretur. Concessum est etiam opportunum temporis spatium Luthero ad revocanda errata; ac salvus etiam conductus oblatus ei est, ut Romam sine itineris impensis venire posset.

Propositiones, quas in Leonis X Bulla damnatas esse diximus, etsi multa alia comprehendant, pleraeque tamen earum, sacramenta, indulgentias, purgatorium et auctoritatem Romani Pontificis respiciunt. Ex. gr. 1 est, «Haeresim esse, sacramenta novae legis iustificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.» 5 «Non esse fundatum in sacris scripturis, nec in antiquis Christianis Doctoribus, tres esse partes poenitentiae, contritionem, confessionem, et satisfactionem.» 10 «Peccata non sunt ulli remissa, nisi remissum crederet; non enim sufficit remissio, et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.» 13 «In sacramento poenitentiae, ac remissione culpae non plus facit Papa, aut Episcopus, quam infimus sacerdos, immo ubi non est sacerdos: aeque tantum quilibet Christianus, etiamsi mulier, aut puer esset.» 17 «Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi, et Sanctorum.» 25 «Romanus Pontifex Petri successor, non est Christi Vicarius super omnes totius mundi Ecclesias, ab ipso Christo in beato Petro institutus.» 37 «Purgatorium non potest probari ex Sacra Scriptura, quae sit in Canone.» 38 «Animae in Purgatorio non sunt securae de earum salute, saltem omnes, nec probatum est ullis rationibus, aut scripturis, ipsas esse extra statum merendi, vel augendae charitatis.»

Magnae prorsus laetitiae significatione Leonis X Bulla contra Lutherum edita, et ab Eckio evulgata, in Germania excepta est a Catholicis tam grave Ecclesiae damnum a Luthero illatum ingemiscentibus, et ab illis etiam Academiis magno gaudio ea Bulla excepta est, quae Lutheri errores damnaverant. Wittembergensis tamen Academia, ad quam singulares litteras Pontifex miserat, rem detulit ad Fridericum Saxoniae Electorem, qui cum Luthero patrocinaretur, et idcirco ambigua responsa reddidisset, ausa idcirco illa non est Luthero contradicere. Lutherus autem cum Bullam promulgatam audivit, vehementer excanduit, ac furore percitus, totum corpus iuris canonici, palam Wittembergae comburendum flammis tradidit, et cum ante acceptam Bullam Leonis edidisset librum contra Sacramenta Ecclesiae, multa mutuatus, ut Cochlaeus animadvertit, ex libris Wiclephii, et Hussii, accepta Bulla, librum contra eam in modum commentarii edidit. Interea cum Pontifex ad Carolum V electum Imperatorem, Nuntium misisset, Martinum Caracciolum, addiderat ei comitem, ut religionis negotia in tanto discrimine procuraret, virum amplissimum, atque omni doctrinae, ac disciplinarum laude illustrem, et rerum gerendarum peritia praestantem, Hieronymum Aleandrum. Is obtinuit a Caesare, ut in eius patrimonii ditionibus, libri Lutheri comburerentur, consequutus etiam est Aleander edictum contra Lutheri, atque aliorum eiusmodi libros, qui de Romano Pontifice in Caroli V ditionibus obloquerentur.

Obstitit his Aleandri conatibus Erasmus Rotherodadamus ita a patria sua appellatus. Florebat is magna doctrinae fama, et velut unus ex litterarum, praecipue graecarum, ac latinarum restitutoribus habebatur, quarum studio maluerat etiam proprium nomen Desiderii, in graecum Erasmii vertere, sicuti Philippus Schwartzerd, quod vocabulum terram nigram germanico idiomate significat, cognomen suum in illud Melancthonis immutavit. Erasmus novem annos exegerat inter canonicos Regulares, atque eos reliquerat, sive arbitrio suo, sive Pontificis concessione. Hic numquam Catholicae Religionis professionem deseruit; negari tamen non potest, non parum tunc temporis eius causae obfuisse, primum licentia scribendi; quare optime de eo iudicavit Petrus Canisius, ita illum scripsisse, ut licet non malo animo, ansam tamen quodammodo Luthero dederit ad graviora. Praeterea cum Fridericus Saxoniae Elector, Aleandri hortationum vim sentiens, ac simul Luthero favens, Erasmi sententiam de ea re postulasset, Erasmus ita respondit, ut Elector certe intelligere non potuerit, Lutherum ab eo derelinqui omnino oportere. Nam si licentiam mordendi, non autem praecipue scelestam eius doctrinam, Erasmus reprehendendam putabat, perspicuum est, hoc responsum ad Electorem excitandum sufficere non potuisse. Tamen obtinuit Aleander, ut Coloniae, Moguntiae, Treveris, atque alibi quoque Lutheri opera comburerentur. Sed haec non satis esse intelligens, dabat operam, ut edictum Caesareum contra Lutherum promulgaretur.

Aliam interea Bullam contra Lutherum die 3 Ianuarii anno 1521, quae incipit Decet Romanum Pontificem, Leo tulit, in qua, cum narrasset, post praecedentem Bullam, Lutheri multos asseclas ad fidem Romanam reversos esse, sed Lutherum magis se in erroribus obfirmasse, eum iterum eiusque asseclas damnavit; et interdicto subiecit loca, quae eos reciperent; iussit denique, studiosius, et gravius, ad Lutheranam haeresim profligandam praedicari. Verum neque his Lutherus fractus est: immo audacior quotidie evadebat, et ad Religionis Catholicae eversionem, vehementius, si fieri potuisset, ad exitum perducendam adnitebatur.

Post haec cum comitia Imperii Wormatiae haberentur, Aleander ibi graviter peroravit contra Lutherum, sed cum vix quidquam efficeret, proposuit quadraginta circiter propositiones haereticas, desumptas ex eius libro De captivitate Babylonica, et eas conventui considerandas obtulit. Cum vero Lutheri fautores contenderent, eas Luthero falso tribui; visum est concedere, ut Lutherus ipse veniret, ac de libris eius nomini adscriptis, ipse quinam sui vere essent aperte pronuntiaret. Ita rem narrat Choclaeus, quamquam Pallavicinius cap. 25 Aleandri orationem exponens dicat, ea vehementer contra Lutherum auditores fuisse commotos. Sed, hoc omisso, certum est, post datum a Caesare, aliisque Principibus salvum-conductum, Wormatiam venisse Lutherum die 16 Aprilis, et ibi usque ad 26 eiusdem mensis diem moratum esse.

Iam vero postridie, quam venerat, iussus a Carolo V comparere, diu pressum, ait Maffeius in D. Ignatii vitae historia, diu pressum virus opinionum suarum effudit in illo conventu palam, et Apostolicae Sedi, ac Catholicae veritati, impium, ac nefarium bellum temulentus indixit. Itaque ad haec duo respondendum esse Lutherus audivit, primum, an libros hactenus eius nomine vulgatos, atque ibi positos suos esse fateretur: alterum vero, num habendo libros veluti suos, vellet quemquam illorum revocare. Lutherus autem primum ex his confessus, ad alterum quod spectabat, tempus deliberandi postulavit; quo concesso, regressus ad conventum, negavit, quidquam eorum, quae scripserat, se esse revocaturum. Itaque Carolus V autographum scriptum suum lingua Burgundica contra Lutherum misit ad conventum. Refert id Choclaeus, et ex Choclaeo, aliisque Raynaldus. Praeter hoc scriptum, Imperator aliud quoque edictum tulit, contra Novatores Orthodoxae, et Catholicae Religionis, ut eos generatim omnes coerceret.

Contra Lutherum anno 1522 celeberrimus alius pugnator in aciem descendit, scilicet Henricus VIII Angliae Rex cuius nomine liber editus est, inscriptus Assertio septem sacramentorum contra Martinum Lutherum, in quo ille, ut Choclaei verbis utar, adeo diserte, erudite, et copiose rem pertractavit, ut eo labore promeruerit, ipsius Papae, omniumque Cardinalium iudicio, perpetuae laudis titulum, ut publica deinceps approbatione diceretur Fidei Catholicae Defensor. Huic libro cum suum quendam opposuisset Lutherus, responderunt pro Rege suo Ioannes Fischerus Episcopus Roffensis, deinde Cardinalis, ficto nomine Guillelmi Rossei, et Thomas Morus, Angliae Cancellarius, uterque strenuus fidei catholicae athleta, pro qua in Anglicana persequutione, extremo supplicio mulctati sunt. Omitto ceteros, quos aliis in locis habuit statim Lutherus, gravissimos impugnatores.

Habebat tamen ex altera parte asseclas suos Lutherus, atque ut intelligatur quibus moribus, et quo vitae genere ii uterentur, unum, aut alterum tantummodo ex illis commemorabo. Videlicet, inter eos eminebat Andreas Carolostadius, ita dictus quod natus esset Carolostadii in Franconia. Is inter primos Lutheri doctrinam amplexus, eam, prout superius diximus, Lipsiae tutatus est, et de eo constare (ait Cardinalis Hosius libro I de Haeresibus sui temporis), primum fuisse Carolostadium, qui, sacerdos cum esset, uxorem duxit. Fecit hoc publice, et Wittembergenses, eius studiosi, de his nuptiis missam propriam, impiam, scandalosam, et sacro caelibatui iniuriosam, in lucem edere veriti non sunt, de qua Choclaeus ad annum 1521 sermonem habet. Eundem cum Luthero quasi fratrem ad aliquod tempus, quam arctissima necessitudine devinctum fuisse idem Hosius refert, qui postea de eorundem dissidiis haec narrat: «Is non totos duos annos in eadem cum eo sententia permansit; nam dum absens Wittemberga fuisset Lutherus, in Wartburgi recessu manens, quem locum Pathmos nomine appellavit, praeter voluntatem illius, missam abrogavit, habitum Religiosum abiecit, sacrosanctam Eucharistiam profanis manibus attrectari fecit, concitataeque plebi fuit auctor, ut quasi portis effusa patentibus, infesta signa templis, et aris inferret, ut ex illis imagines eiiceret. Quamvis autem Wittembergam reversus Lutherus rem ipsam non improbaret; quoniam tamen alio, quam seipso auctore, factum esset, quasi minus recte, neque ordine factum gravissime reprehendit. Itaque acerbae inter eum et Carolostadium inimicitiae exarserunt, et sic est alter in alterum debacchatus, ut uterque sit alteri factus plusquam Haereticus.» Hactenus Hosius. Ceterum Carolostadius cum despiceretur ab omnibus, recessit in proximum oppidulum, ubi, narrante Choclaeo, «aliquandiu vitam miserrime sustinuit, factus ex Theologiae Doctore, et Archidiacono Wittembergensi, miser agricola, et rusticus indoctus, qui arare nesciens, per inopiam arare cogebatur, et equos habens indociles, quos unus hac, alter illac ante aratrum pergebat, aut procedente uno, stabat, aut retrocedebat alter, ut cunctis risui, atque etiam commiserationi esset arator vicinis.»

Thomam Muncerum Carolostadio adiungemus, qui sacerdos fuerat, atque ad Lutherum deficiens, multa nefaria gessit. Is furens quodammodo, templa, et monasteria evertere aggressus est, et percurrens provinciam concitavit plebem, et rusticorum praecipue exercitum collegit, cum quo crudelissima facinora, atque impia patrabat. Mortuo Friderico Duce Electore Saxoniae, Georgius successor exercitum conscripsit, atque adeo Munceri rusticanas copias terruit, ut supplices litteras Georgius Elector acceperit, quibus illum flectere rebelles conabantur. Sed cum responsum esset, ut traderent Muncerum, idque illi facere recusassent, commissa pugna, multa eorum millia trucidata sunt. Atque haec illa rusticorum clades gravissima fuit, in qua licet scriptores non conveniant quantus omnino fuerit occisorum numerus, eorum tamen discrepantia, non de cladis summa gravitate, quae certissima est, sed tantum de eo est, num revera ad centum quinquaginta millium occisorum numerum clades illa pervenerit. Choclaeus vero, aliique, alias seditiones Francfordiae, et Coloniae excitatas narrant. Ceterum Muncerum primum a Lutheri secta descivisse, atque aliam efformasse refert Hosius.

Verum ut ad Lutherum, et ea, quae interea ille gessit, revertamur, paullo post rusticorum caedem, prout Choclaeus habet, cum tota Germania in luctu, perturbatione publica, et moerore conficeretur, ille veluti haec omnia dissimulans, monialem nomine Catharinam Bore duxit uxorem, ac laetas celebravit publice cum ea nuptias; incestu tamen, et votorum, atque ordinis sacerdotalis violatione sacrilegas, et una simul tot hominum occisorum numero funestatas. Tantum hoc scelus non modo Catholici detestati sunt, sed Lutheranis ipsis quoque displicuit, eo quod intelligerent, Lutheri auctoritatem, magnum detrimentum ob illud factum esse capturam, id quod, inter cetera, testimoniis confirmatur, quae libro 2 historiae variationum num. 14 doctissimus Bossuetius attulit. Atque hoc ipsum Angliae Rex Luthero exprobravit. In his rerum adiunctis conventus Imperii anno 1527, et rursus 1529, atque in posterum etiam, Spirae habiti sunt, in quibus de Religione, et tumultibus Lutheranorum causa commotis, deque ratione actum est, qua posset tantis malis remedium afferri. Sed Lutherus non modo numquam resipuit, verum etiam quotidie magis in erroribus, scelestisque consiliis susceptis est confirmatus.

Et quoniam hoc loco de conventibus pluribus Spirae habitis mentionem fecimus, non est illud praetereundum, quod contigit in Spirensi conventu anno 1529 celebrato. Scilicet in eo habuit initium Protestantium nomen. Atque huius rei causa fuit, quod in memorato conventu, Lutheri sectatores contra quoddam Imperatoris Caroli V decretum religionis negotia respiciens protestati sint, et ab eo ad Concilium generale appellaverint. Illud etiam est hic recensendum, anno 1530 Augustae, Ausbourg, conventum pariter habitum esse, in quo Lutherani, fidei professionem, erroribus suis refertam, Imperatori obtulerunt, quae dicitur Professio, seu Confessio fidei Augustana. Ea fidei professio a Melancthone quidem composita fuit, sed ad Lutheri mentem prorsus digesta. Nam etsi Lutherus, eo quod nimis esset acerbus in disputando, conventus particeps esse non potuerit, manebat tamen Coburgi prope Augustam, et Protestantes nihil, nisi eo volente, et auctore fecerunt.

Islebii tandem Lutherus anno 1546 miserrime obiit. Fuse de eius morte multi, praesertim Lutheri sectatores scripserunt, qui quacumque ratione potuerunt, eam honestare conati sunt. Contra vero Catholici de ea re agentes, divinae ultionis signa multa narrant, ut praeter Raynaldum, et Spondanum ad hunc annum, apud Pallavicinium lib. 6 cap. 10 videri potest. Ac de Lutheri obitu haec habet saepenumero memoratus Choclaeus: «Wittemberga Islebium profectus ut tractatui saeculari in causis profanis discordiae, quae inter Comites a Mantfelt erat, interesset, eo quod sub illis dominis Islebii natus esset, die 17 Februarii, peracta in publico cum aliis coena, eaque largiter sumpta, et facetiis hilariter extracta, eadem nocte interiit.» Legendum praesertim videtur caput 32 tom. 2 historiae vitae Lutheri a cl. Audinio scriptae, atque a nobis superius memoratae. Eo enim loco, quid egerit Lutherus extremo vitae suae tempore, quid affirmaverit, quo revera luctuoso modo obierit, adstantibus eius amicis, atque hominem scelestum ad iustitiae divinae tribunal misere properantem videntibus, concinne, et erudite describitur.

Post Lutheri mortem, eius asseclae, et haeresis ab eo inducta perseveravit, verum in plures sectas Lutherani divisi sunt, prout hominum erroneas doctrinas profitentium proprium esse solet. Fuerunt autem praecipue sectae duae, Lutheranorum, qui molles dicti sunt, et aliorum, qui appellati sunt rigidi. Primorum pater Philippus Melancthon dici potest. Is natus est in Palatinatu Electorali anno 1497 ex Sergio Schwartzertd, Palatini armamentarii custode. Anno 1518 cum Wittembergam venisset, ab Electore ad docendas graecas litteras vocatus, ibi est a Luthero in partes suas perductus. Biennio post, ducta uxore Consulis Wittembergensis filia, Theologum ex Grammatico agere coepit, atque Epistolam S. Pauli ad Romanos privatim explicare, deinde etiam commentarium in eam scribere non dubitavit, quem Lutherus edidit et praeterea librum de locis. Anno 1525 a Philippo Hassiae Lantgravio consultus, de mutanda Religione consilium dedit, ita tamen ut quaedam ex Catholicis retinerentur, scilicet sacrae vestes, missa, sed unica in singulis paroeciis, aliaque eiusmodi, atque inde mitiorum seu mollium Lutheranorum origo repetenda videtur. Famosum praecipue Melancthonis opus fuit Confessio Augustana, cuius superius meminimus, et de ea inter ceteros Bossuetius lib. 3 variationum, et Mohelerus tom. 1 op. La Symbolique fuse agit. Cum Melancthonius deinde ad sacramentarios inclinasset, Lutheranorum in invidiam incidit. Lutherum tamen in eius funere latina oratione publice laudavit. Ipse vero die 19 Aprilis anno 1559 infeliciter obiit.

Lutheranorum rigidorum antesignanus, aut parens Matthias Flaccus Illyricus fuit, in finibus Illyrici anno 1520 natus. Aliquando S. Francisci Ordinem, ut studia prosequeretur, a quibus eum paupertas avocabat, ingredi cogitaverat, verum ad Lutheri partes tractus, Wittembergam missus est, ubi magisterium adeptus, hebraicam linguam docuit, uxore ibidem ducta. Magdeburgi domicilium deinde statuit suum, ubi praecipuus fuit, qui cum tribus aliis adiutoribus, famosum illud opus condere inciperet, quod Centuriae Magdeburgenses appellatur, quod opus cum componeret, direptae pecuniae crimine accusatus est. Illud autem opus idcirco scriptum est, ut historiam ecclesiasticam, quam ad Ecclesiam Catholicam defendendam imprimis gravissimam, et opportunissimam esse haeretici plane sentiebant, depravarent, et ad Ecclesiam potius vituperandam, omni calumniarum, ac falsitatis genere excogitato, converterent. Illi operi Cardinalis Caesar Baronius de Ecclesia praeclare meritus, S. Philippo Nerio auctore, et hortatore, Annales Ecclesiasticos suos opposuit, et calumnias in eo comprehensas alii etiam in posterum confutaverunt. Cum Melancthone deinde Matthias Flaccus certamen habuit, et a suis quoque fuit ipse exagitatus: praesertim cum peccatum originale, ipsam esse hominis naturam diceret, ex quo factiones eae Substantiariorum, et Accidentariorum appellatae sunt. Obiit vero Francofurti ad Moenum Matthias Flaccus anno 1575 die 12 Martii.

Memoratis hactenus Lutheranorum sectae praecipuis propugnatoribus, ut ceteros omittamus, Ioannem Brentium adiungemus, qui patria Svevus fuit, et deinde ex Sacerdote, ac Canonico Wittembergensi factus apostata, et uxoratus anno circiter 1540. Atque is, inter ceteros errores, quos propugnavit, quibusque Luthero partim assentiebatur, partim adversabatur, pater fuit Ubiquistarum, eorum scilicet haereticorum, qui contenderunt, corpus Christi, in vim unionis personalis cum Verbo, ubique esse, atque idcirco etiam ante consecrationem corpus Christi in pane esse. Brentium Petrus a Soto Dominicanus docte refutavit, cui confutationi Brentius conviciis, ac dicteriis respondit. Errorem autem illum Cardinalis Bellarminius etiam, aliique doctissimi theologi refellendum graviter susceperunt.

Cum Lutherus, eiusque sectatores tantam in Ecclesia perturbationem excitavissent, factam esse eo tempore, ut ita dicam, errorum spargendorum liberam facultatem alii simul quodammodo iudicaverunt. Hinc Antilutherani prodierunt, id est, haeretici, qui Lutheri quidem occasione ab Ecclesiae doctrina defecerunt, quantumvis errores, iis, quos Lutherus docuerat, contrarios praedicarent. In quo genere praecipue famosa fuit secta Sacramentariorum, eorum videlicet, qui realem Christi praesentiam in Eucharistia negaverunt. Huldricus Zwinglius Helvetus, huius sectae dux fuit, qui primum Parochus Zurichensis, vel ut Florimundus Remundus putavit, ex milite Canonicus Constantiensis effectus, tum Lutheri doctrinam amplexus, a quo demum, retentis licet pluribus erroribus, recessit, praesertim sacramentali Christi reali praesentia denegata. Eam autem haeresim, etsi Carolostadius antea insinuaverat, quoniam tamen Zwinglius praecipue vehementer propugnavit, idcirco Sacramentariorum dux is appellatur. Magnos ille motus in Helvetia excitavit, ita ut grave bellum inter haereticos, et quinque Tribus, seu Cantones catholicos exarserit, in quo et ipse Zwinglius anno 1531 interfectus est.

Ioannes Oecolampadius Zwinglio se foedere errorum adiunxit, qui anno 1525 Basileae memoratam haeresim spargere coepit contra praesentiam Christi in Eucharistia. Cum esset Monachus ordinis S. Birgittae, uxorem postea duxit, in cuius consortio repertus, morte improvisa correptus obiit, ut Lindanus dialogo 3 narrat. Inter Lutheranos, et Sacramentarios, qui Figuristae etiam dicti sunt, mediatorem se interposuit Martinus Bucerus; quamquam is varius fuit, et mortuo Zwinglio, iterum se Luthero coniungere studuit, ut idem Lindanus tradit. Eum tamen affirmasse, sacramentum Eucharistiae esse in solo usu, Hosius testatur. Natus autem Bucerus erat Argentorati, patre Iudaeo. S. Dominici Ordinem ingressus, ab eo deinde profugit, uxoremque duxit exemplo Lutheri quandam sanctimonialem. Is demum in Angliam Imperatoris metu fugiens, ibi nondum exacto triennio obiit anno 1551.

Post hos Anabaptistae sunt recensendi, qui hoc nomine appellati sunt ex iterato baptismi sacramento, cum baptizatos in pueritia iterum baptizandos esse contenderent. De ea re arbitratum Lutherum esse dicunt, «quod praestat baptisma in parvulis omitti, quam eos baptizari absque fide ipsorum.» Melancthon in commentario in epist. ad Colossenses, Carolostadium huius sectae auctorem facit. Sed aliorum diversa sententia est, ut videri potest apud Wlembergium in vita Lutheri. Thomas Muntcerus certe, qui a Luthero deficiens, et Wittemberga pulsus sanctitatem valde simulavit, hanc sectam late propagavit, et apud rusticos praesertim auctoritatem nactus, iis persuadebat, ut rebus mundanis abdicatis, mentibusque, atque oculis in caelum defixis, se rebaptizari sinerent, qui vero huic errori contradicerent, eos ferro delerent. Poloniam, Bavariam, aliasque regiones, haec praedicando circumivit. Sed tandem tumultus a se pluribus in locis excitati poenas dedit, cum ob hanc causam captus, capitis poena deinde mulctatus sit.

Verum non idcirco Anabaptistarum factio extincta est. Immo vero caedibus, et tumultu multas urbes implevit; praesertim anno 1534 Monasterium urbem celebrem Westphaliae, unde Anabaptistae, cives, qui eorum errorem amplecti recusabant, fortunis suis exspoliatos expulerunt. «Propheta eorum praecipuus, scribit Choclaeus, Ioannes a Leidis, oppido Hollandiae, artificio sartor... suis persuasit Deum sibi per spiritum mandasse ut rex fieret Israel, et iustitiae sicut David fuerat, ac toti dominaretur orbi, perderetque omnem potestatem, tum saecularem, tum ecclesiasticam. Cum nemo contradicere auderet, constitutus est omnium consensu rex, coronamque sibi imposuit triplicem auream, pomumque accepit aureum, cui parva crux aurea superposita cum inscriptione: Rex iustitia super terram. Novas condidit leges, quibus polygamiam permisit, pro Eucharistia coenam quandam instituit, cui assiderunt quatuor millia hominum, et ducenti. His Rex, et Regina ministrarunt. Cum omnes paratos se dixissent ad Patris faciendam voluntatem, Ioannes voluntatem suam esse dixit, ut ad praedicandum pergerent, et quosdam eorum ipse misit. Hi tamen omnes ab Episcopo Monasteriensi capti, et supplicio affecti.»

Verum his non obstantibus in Hollandia, et Frisia haeresis haec propagata est; occupata est etiam Monasteriensis urbs. Sed Germaniae principes collecto exercitu, hanc receperunt. Captus est inter alios Rex Ioannes, qui cum sociis aliquot, ignitis forcipibus laceratus, de medio sublatus est. Haec licet breviter perstricta, satis esse posse arbitramur ad ostendendum, quo modo, quo praecipue auctore, et quibus maxime defensoribus, ea, quam reformationem vocant, rerum perturbatio contra Ecclesiam Catholicam facta saeculo decimo sexto est. Allata autem rerum narratio facit, ut ultro intelligatur, num opus eiusmodi, divina consilio tribui debeat, an potius effrenatae licentiae. Nam si cetera cuncta deessent, ipsa hominum, qui hanc innovationem faciendam susceperunt, consideratio demonstrat, sceleri tantum, non vero honestae cuilibet, et boni procurandi studiosae voluntati, ea tribui oportere, quae gesta tunc esse significatum est.
 

PRAELECTIONES HISTORIAE ECCLESIASTICAE QUAS IN UNIVERSITATE ROMANA HABUIT IOANNES BAPTISTA PALMA PRESBYTER ROMANUS, HISTORIAE ECCLESIASTICAE PROFESSOR. TOMUS II. Continens praecipua Historiae Ecclesiasticae capita a saeculo XI. ad XVI. Editio VII emendatior. ROMAE EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA S. C. DE PROPAGANDA FIDE MDCCCXCI, pp. 349-359.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2005

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: