THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
Praefatio ad editionem tertiam
Cum hisce ultimis annis Iosephus Pohl, vir sapientissimus, novam pararet editionem operum omnium Thomae a Kempis, cui titulus est: Thomae Hemerken a Kempis Canonici Regularis ordinis S. Augustini opera omnia [Friburgi Brisigavorum 1904, Sumptibus Herder], necesse erat hanc praesentem editionem et praesertim loca, quae habentur in considerationibus e ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collecta, secundum illam novam editionem corrigere multisque in locis etiam complere. – Constat enim inter omnes, qui versati sunt in operibus Thomae a Kempis, editorem illum doctissimum exhibere textum optimum et accuratissimum. – Haec igitur tertia editio revera aucta et emendata dici potest.
Sed quoniam huius novae editionis operum omnium a Ios. Pohl typis mandatae adhuc solum modo quatuor volumina in lucem edita sunt, id est volumen II, III, V, VI, invenies in hac tertia editione «Imitationis Christi» tum loca desumpta ex editione Pohl, necnon et alia loca, quae legi possunt in vetere illa editione Sommalii, quae sic inscribitur: Thomae Malleoli a Kempis opera omnia ad autographa eiusdem denuo emendata opera et studio Henrici Sommalii e Societate Iesu, Antwerpiae 1607. Porro locorum illorum citationis modus, quae desumpta sunt ex editione Pohl is est, ut primo loco indicetur titulus operis, deinde pars vel volumen, in quo invenitur, demum tertio loco pagina et linea.
Notare demum velis vim notarum distinguendi eam esse, ut longissime, ubi punctum ante grandem litteram, paulo brevius, ubi flexa, etiam brevius, ubi colon, brevissime, ubi punctum ante minutam litteram positum sit, inter legendum subsistendum auctor iudicasse existimandus sit (1).
Sit Tibi, benevole lector, haec nova editio libelli aurei «De Imitatione Christi» novum amoris Dei incitamentum afferatque Tibi fructum uberrimum.
Friburgi Brisgoviae, festo S. Aloysii 1909.
LAURENTIUS WERTHMANN,
Consiliarius ecclesiasticus et S. S. cubicularius.
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. XI-XII.
Notae:
(1) Pohl: Pars (Volumen) 2, p. 447.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: