THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

Ex praefatione ad editionem secundam

 

Thomas Hemerken, aurei libelli «De imitatione Christi» praeclarus auctor, circa annum 1380 in Kempen, oppido Rheni inferioris, natus ac propterea a Kempis cognominatus, Canonicus regularis Ordinis Sancti Augustini in monte Sanctae Agnetis prope Zwolle effectus, praeter laudatum istum librum, sicut declarat Chronicon dicti monasterii, «varios tractatulos in plano et simplici stilo composuit, sed praegrandes in sententia et operis efficacia».

 

Brevi post eius obitum, qui die 25. Iulii anni salutis 1471, aetatis vero suae nonagesimo primo accidit, anonymus quidam auctor ex confratrum memoria, quae notatu digna erant de ipsius vita, diligenter collegit atque saltem anno 1480 in libello, cui titulus «Aliqua notabilia de conversatione Fr. Thomae a Kempis», descripsit.

 

Hoc in libello tituli triginta et octo tractatuum fratris Thomae, certe ex ipsius manuscriptis in monasterio montis Sanctae Agnetis conservatis desumpti, nominantur, qui sic se habent:

 

1. Liber de tribus tabernaculis.

 

2. De vera compunctione.

 

3. De renuntiatione saeculi (= Sermones novem ad fratres).

 

4. Epistola de Maria et Martha (= De fideli dispensatore) cum aliis epistolis.

 

5. De imitatione Christi (= lib. 1).

 

6. Secundus tractatus (= De imit. lib. 2).

 

7. Tertius tractatus de sacramento (= De imit. lib. 4).

 

8. Quartus de interna Christi locutione (= De imit. lib. 3).

 

9. De disciplina claustralium.

 

10. Epistola devota ad quendam regularem.

 

11. Libellus spiritualis exercitii.

 

12. De recognitione propriae fragilitatis.

 

13. De recommendatione humilitatis (= De humilitate).

 

14. De mortificata vita.

 

15. De bona et pacifica vita.

 

16. De elevatione mentis.

 

17. Brevis admonitio monachi (1).

 

18. Dialogus noviciorum in quatuor partes distinctus (= a) Dialogus noviciorum; b) Vita Gerardi Magni; c) Vita Florentii; d) Vita discipulorum Florentii.

 

19. Soliloquium animae.

 

20. Sermones de incarnatione Domini (Meditatio de incarnatione Christi).

 

21. Sermones de vita et passione Domini.

 

22. Orationes de passione Domini et beata virgine et aliis sanctis (= Aliquot orationes piae ac devotae, et Orationes admodum piae).

 

23. Sermones ad novicios.

 

24. Vita Lidewigis.

 

25. Hortulus rosarum.

 

26. Vallis liliorum.

 

27. Alphabetum monachi.

 

28. Consolatio pauperum.

 

29. Epitaphium monachorum (= Enchiridion monachorum).

 

30. Vita boni monachi.

 

31. Manuale parvulorum.

 

32. Doctrinale iuvenum.

 

33. Hospitale pauperum.

 

34. Liber orationum de vita Domini.

 

35. De resurrectione orationes.

 

36. Chronica monasterii montis S. Agnetis.

 

37. Liber cantualis maior.

 

38. Liber cantualis minor (2).

 

Saeculis insequentibus complures editiones omnium operum beati Thomae a variis paratae sunt; attamen nulla completior, nulla accuratior, quam quae Antwerpiae anno 1607 secunda vice ab Henrico Sommalio Societatis Iesu publicata est. «Quantum operae quantosque labores impenderim – ita ipse in praefatione dictae collectionis –, solus is novit, quem cupio in caelis habere mercedem locupletissimam . . . tam saepe autographa vidi, legi, revolvi, adeo ut sperem me ad eam perfectionem omnino castigationem adduxisse, ut merito animo conquiescere debeam».

 

Qua in editione Sommalii omnia supranominata opuscula invenies praeter Chronicam monasterii montis Sanctae Agnetis (n. 36); tituli vero aliquorum libellorum in eadem nonnihil immutati exhibentur.

 

Hanc porro editionem Sommalii saepe manibus volvit Hermannus Gerlach, utriusque iuris doctor, atque ecclesiae cathedralis Limburgensis canonicus, cum dira adversus ecclesiam lucta viginti quinque ab hinc annis exorta otium ipsi involuntarium paraverat. Quo in studio similitudinem animadvertens, quae intercedit inter praeclara dicta libri de Imitatione Christi aliaque opuscula beati Thomae, locis parallelis ex iisdem excerpendis atque in diversos fasciculos colligendis animum manumque admovit.

 

Iam in eo erat, ut novam editionem libri admirabilis «De imitatione Christi» simul cum istis fasciculis sententiarum, quas sub nomine «Considerationum» singulis capitulis subnexuerat, typis excudendam pararet, cum inopinate die 31 Iulii anni 1886 in Ischl, urbe Austriae superioris, e vivis eriperetur.

 

Quos moerentes reliquerat fratres opus inceptum mihi perficiendum commiserunt. Quamvis minime in operibus Fr. Thomae versatus tamen eorum desiderio ea ratione obsecutus sum, ne labor solius Dei amore et animarum zelo susceptus ac tot annis sine taedio continuatus incassus remaneret.

 

Proinde anno 1889 editionem primam huius collectionis in lucem emisi.

 

Permultis arrisit liber Imitationis hoc modo novis divitiis ex ipsius Thomae thesauro locupletatus.

 

Quapropter prima editione exhausta iterata vice ipsum typis mandare placuit. Attamen praeter externam formam nihil fere immutatum a me est, nisi forte citationum methodus, quae ad formam usitatam redacta in nonnullis etiam locis accuratior reddita fuit.

 

Nullus propterea labor nihilque meriti ex hoc opere complendo mihi succrevit, attamen haud exiguus fructus ex perlegendis istis sententiis mira suavitate et unctione plenis mihi effloruit. Quem fructum etiam benevolo lectori ex gustando hoc opere toto corde exopto.

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. V-X.

 

Notae:

(1) In editione Pohl: Brevis admonitio spiritualis exercitii.

 

(2) Haec omnia desumpta ex articulo, quem praeclare scripsit Ios. Pohl in tomo XI, pag. 1673 sqq libri «Kirchenlexikon» editionis secundae. Confer etiam conspectum operum omnium apud Ios. Pohl Vol. II, p. VIII.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: