THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER IV.
DE SACRAMENTO
–––––
CAPUT IX.
Quod nos et omnia nostra Deo debemus offerre et pro omnibus orare
Vox discipuli.
1. Domine, omnia tua sunt, quae in caelo sunt, et quae in terra. Desidero me ipsum tibi in spontaneam oblationem offerre, et tuus perpetue permanere. Domine, in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificium laudis perpetuae. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui pretiosi corporis; quam tibi hodie in praesentia angelorum, invisibiliter assistentium, offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.
2. Domine, offero tibi omnia peccata et delicta mea, quae commisi coram te et sanctis angelis tuis a die, quo primum peccare potui, usque ad horam hanc, super placabili altari tuo: ut tu omnia pariter incendas et comburas igne caritatis tuae, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in osculum pacis me misericorditer assumendo.
3. Quid possum agere pro peccatis meis, nisi humiliter ea confitendo et lamentando, et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te, exaudi me propitius, ubi asto coram te, Deus meus. Omnia peccata mea mihi maxime displicent, nolo ea umquam amplius perpetrare; sed pro eis doleo et dolebo, quamdiu vixero, paratus paenitentiam agere et pro posse satisfacere. Dimitte mihi, Deus, dimitte mihi peccata mea, propter nomen sanctum tuum, salva animam meam, quam pretioso sanguine tuo redemisti. Ecce committo me misericordiae tuae, resigno me manibus tuis. Age mecum secundum bonitatem tuam, non secundum meam malitiam et iniquitatem.
4. Offero etiam tibi omnia bona mea, quamvis valde pauca et imperfecta; ut tu ea emendes et sanctifices; ut ea grata habeas et accepta tibi facias, et semper ad meliora trahas; nec non ad beatum ac laudabilem finem me pigrum et inutilem homuncionem perducas.
5. Offero quoque tibi omnia pia desideria devotorum, necessitates parentum, amicorum, fratrum, sororum, omniumque carorum meorum, et eorum, qui mihi vel aliis propter amorem tuum benefecerunt, et qui orationes et missas pro se suisque omnibus dici a me desideraverunt et petierunt; sive in carne adhuc vivant, sive iam saeculo defuncti sint; ut omnes sibi auxilium gratiae tuae, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a poenis advenire sentiant, et ut ab omnibus malis erepti, gratias tibi magnificas laeti persolvant.
6. Offero etiam tibi preces et hostias placationis, pro illis specialiter, qui me in aliquo laeserunt, contristaverunt, aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen intulerunt; pro his quoque omnibus, quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi et scandalizavi, verbis, factis, scienter vel ignoranter, ut nobis omnibus pariter indulgeas peccata nostra et mutuas offensiones. Aufer, Domine, a cordibus nostris omnem suspicionem, indignationem, iram et disceptationem, et quidquid potest caritatem laedere et fraternam dilectionem minuere. Miserere, miserere, Domine, misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus; et fac nos tales existere, ut simus digni gratia tua perfrui, et ad vitam proficiamus aeternam. Amen.
Consideratio
Respice, clementissime Pater, de sanctuario tuo et de excelso caelorum habitaculo super sacrificium acceptabile tibi. Intuere sacrosanctam hostiam unigeniti Filii tui, quam offert vultui tuo pro nobis. Ipse est enim summus sacerdos et verus pontifex, qui non alienam hostiam, sed propriam carnem dedit ad immolandum in ara crucis pro vita saeculi. Propitiare ergo mihi peccatori hodie per hanc salutarem victimam. Esto exorabilis mihi infirmo homini, multum labili et vitioso: qui non sum dignus respicere caelum neque calcare terram, quoniam te Creatorem meum offendi saepissime, saepius agendo, loquendo, cogitando contra praecepta tua irreverenter et insensate (1). Sed, o mi Pater fidelissime, quid agam, quia nil dignum in me reperio aptum dono gratiae tuae. Verumtamen, bone Pater, cuius sunt omnia dona bonorum, scio, quia nullius indiges, et tamen te parva nostra delectant, si ea devote et spontanee tibi videris offerri. Dabo igitur aliquid et modicum, quod mihi relictum deperire potest, amori tuo sacrificabo. Nam tibi oblatum melius mihi manet, et tamen merces futura non deerit tam libere offerenti. Si auderet quis inhaesitanter se donare tibi, tu te utique redderes illi. . . . Nunc ergo si digneris accipere, ecce voluntarie me ipsum offero et tuae dispositioni animam meam et corpus meum fidenter derelinquo. Voluntatem quoque propriam, qua pinguius nil tibi offertur, ex hac hora et deinceps promptissimo corde resigno, quemadmodum dilectus filius tuus, Christus Dominus noster suam tibi commisit voluntatem, ut nostram in sua abnegatione obtineret salutem, formam praebens sequentibus se fidelibus brevi et pleno sermone, quem dixit. Pater mi, non sicut ego volo, sed sicut tu, fiat voluntas tua (2).
Suscipe me hodie in sancta oblatione, qua nulla sanctior est et praestantior, quae tibi venerabiliter offertur per manus sacerdotum tuorum diebus singulis pro vivis et mortuis ac pro cunctis necessitatibus nostris. Proficiat haec mihi et omnibus orationibus meis commendatis, quorum necessitas et fides tibi nota est, sive iam praesentes sive absentes huic sollemni celebrationi existant. Perveniant ad te preces eorum et devotio, cooperetur illis ad salutem ineffabilis virtus et efficacia sacramenti, quod divinitus est institutum, non humanitus investigandum, sed pie colendum, fideliter adorandum, firmiter credendum et usque ad consummationem saeculi continuandum (3).
Conserva, quaeso, per orbem famulos tuos, longe lateque dispersos, tuo tamen servitio specialiter deputatos. Fac eos enarrare laudes tuas et voce consona ubique gloriam tuam praedicare. Excita corda eorum valenter in amore tui et dona eis omnia opera sua sancto fine consummare (4).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 465-470.
Notae:
(1) Orationes de passione Domini 1, P. 3, p. 333, l. 6.
(2) Ib. p. 337 sq, l. 25.
(3) Orationes de passione Domini 1, P. 3, p. 336, l. 13.
(4) Soliloquium animae c. 11, n. 2.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: