THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER IV.
DE SACRAMENTO
–––––
CAPUT VI.
Interrogatio de exercitio ante communionem
Vox discipuli.
1. Cum tuam dignitatem, Domine, et meam vilitatem penso, valde contremisco et in me ipso confundor. Si enim non accedo, vitam fugio; et si indigne me ingessero, offensam incurro. Quid ergo faciam, Deus meus, auxiliator meus et consiliator in necessitatibus?
2. Tu doce me viam rectam; propone breve aliquod exercitium sacrae communioni congruum. Utile est enim scire, qualiter scilicet devote ac reverenter tibi praeparare debeam cor meum, ad recipiendum salubriter tuum sacramentum, seu etiam celebrandum tam magnum et divinum sacrificium.
Consideratio
Bene illi animae, quae huic sponso et amico dulcissimo ad se venienti domum mentis semper parat, parandoque cotidie mundiorem efficere curat! Ipse utique libens hanc intrabit, qui, antequam mundari incepisset, ad hoc venit, ut eiceret tenebras eius et mundaret eam sibi.
Veni, Domine Iesu, et munda me; lava et exterge me; ut merear puro corde et casto corpore suscipere te, quia non est mihi bonum esse sine te (1).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 456-457.
Notae:
(1) De solitudine et silentio c. 2, n. 34.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: