THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER IV.
DE SACRAMENTO
–––––
CAPUT V.
De dignitate sacramenti et statu sacerdotali
Vox discipuli.
1. Si haberes angelicam puritatem et sancti Iohannis baptistae sanctitatem, non esses dignus hoc sacramentum accipere nec tractare. Non enim hoc mentis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum, et sumat in cibum panem angelorum. Grande ministerium et magna dignitas sacerdotum, quibus datum est, quod angelis non est concessum. Soli namque sacerdotes rite in ecclesia ordinati potestatem habent celebrandi et corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister est Dei, utens verbo Dei, per iussionem et institutionem Dei; Deus autem ibi principalis est auctor et invisibilis operator, cui subest omne, quod voluerit, et paret omne, quod iusserit.
2. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo sacramento, quam proprio sensui aut alicui signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende tibi et vide, cuius ministerium tibi traditum est per impositionem manus episcopi. Ecce, sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus; vide nunc, ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificium offeras, et te ipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori iam alligatus es vinculo disciplinae, et ad maiorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos omnibus virtutibus debet esse ornatus, et aliis bonae vitae exemplum praebere. Eius conversatio non cum popularibus et communibus hominum viis, sed cum angelis in caelo aut cum perfectis viris in terra.
3. Sacerdos sacris vestibus indutus Christi vices gerit, ut Deum pro se et pro omni populo suppliciter et humiliter roget. Habet ante se et retro Dominicae crucis signum, ad memorandam iugiter Christi passionem. Ante se crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat, et sequi ferventer studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quaelibet ab aliis illata clementer pro Deo toleret. Ante se crucem gerit, ut propria peccata lugeat; post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat, et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat, nec ab oratione et oblatione sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando sacerdos celebrat, Deum honorat, angelos laetificat, ecclesiam aedificat, vivos adiuvat, defunctis requiem praestat, et sese omnium bonorum participem efficit.
Consideratio
Inter cetera divini cultus obsequia emicat, et domum orationis illustrat: atque ingredientes ecclesiam ad orandum excitat, et in divino amore corda fidelium accendit; cum sacerdotes sacris vestibus induti ad altare reverenter accedunt, missas devote celebrant: et pro se et communi populo sacrificium Deo summe placitum offerunt, et pie intercedunt (1). Ubicumque ergo in ecclesia ista devota et sancta officia debitis temporibus reverenter et diligenter fiunt; ibi Deus habitat, ibi praesidet, docet et gubernat: sicut in Apocalypsi beatus Iohannes ait (Apc 21, 3). Ecce tabernaculum Dei cum hominibus: et habitabit cum illis (2).
Quando sacra hostia in altari sacerdotis manibus levatur et hominibus adoranda ostenditur; tunc Christus pro nobis passus et crucifixus sub mystico velamine praesentatur: vere adoratur, devote invocatur, digne honoratur (3). In illa hora, dum Christus in altari inter manus sacerdotis Deo Patri pro salute vivorum et defunctorum offertur, te ipsum cura cum omnibus tibi in orationibus commendatis offerre, in acquisitionem et possessionem perpetuae salutis et ut omnes sint participes huius pretiosissimi sacrificii, quod immolatum semel in cruce sufficiens est pretium pro peccatis totius saeculi (4).
O felix mater ecclesia vere apud te est Deus absconditus; thesaurus infinitus, copiosa redemptio: et salus aeterna! (5) O dulcissimum amicum, prae omnibus dilectis gratiosissimo honore suscipiendum! Qui et tantae dignitatis est et nobilitatis, ut nulla persona, nulla creatura tam valens et elegans sit, quae ei praesentari debeat vel assimilari; et iterum tantae humilitatis et bonitatis existit, ut ad hominem inopem et infirmum venire atque sub tectum eius intrare non dedignetur (6).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 452-455.
Notae:
(1) Sermones ad novicios 28, P. 6, p. 282, l. 20.
(2) Ib. p. 285, l. 16.
(3) Ib. 30, P. 6, p. 310, l. 18.
(4) Epistula 5, n. 3.
(5) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 309, l. 12.
(6) De solitudine et silentio c. 2, n. 32 33.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: