THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT IV.

 

Quod multa bona praestantur devote communicantibus

 

Vox discipuli.

 

1. Domine Deus meus, praeveni servum tuum in benedictionibus dulcedinis tuae, ut ad tuum magnificum sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo ad gustandam in spiritu suavitatem tuam, quae in hoc sacramento tamquam in fonte plenarie latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitata fide me robora. Est enim operatio tua, non humana potentia; tua sacra institutio, non hominis adinventio. Non enim ad haec capienda et intellegenda aliquis idoneus per se reperitur, quae angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto sacro secreto potero investigare et capere?

 

2. Domine, in simplicitate cordis mei, in bona firma fide et in tua iussione ad te cum spe ac reverentia accedo; et vere credo, quia tu praesens es hic in sacramento, Deus et homo. Vis ergo, ut te suscipiam, et me ipsum tibi in caritate uniam. Unde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donari gratiam, ut totus in te liquefiam et amore pereffluam, atque de nulla aliena consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum sacramentum, salus animae et corporis, medicina omnis spiritalis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones frenantur, temptationes vincuntur aut minuuntur, gratia maior infunditur, virtus incepta augetur, firmatur fides, spes roboratur, et caritas ignescit ac dilatatur.

 

3. Multa namque bona largitus es, et adhuc saepius largiris in sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus, susceptor animae meae, reparator infirmitatis humanae, et totius dator consolationis internae. Nam multam ipsis consolationem adversus variam tribulationem infundis, et de imo deiectionis propriae ad spem tuae protectionis erigis, atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustras, ut, qui anxii primum, et sine affectione se ante communionem senserant, postea refecti cibo potuque caelesti in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis dispensanter agis, ut veraciter agnoscant et patenter experiantur, quantum infirmitatis ex se ipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiae ex te consequantur. Quia ex semet ipsis frigidi, duri et indevoti, ex te autem ferventes, alacres et devoti esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis iuxta copiosum ignem stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et superabundans, ignis iugiter ardens et numquam deficiens.

 

4. Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis, nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen caelestis fistulae, ut saltem modicam inde guttulam capiam ad refocillandam sitim meam, et non penitus exarescam. Et si necdum totus caelestis et tam ignitus, ut Cherubim et Seraphim, esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum praeparare, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumptione vivifici sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, Iesu bone, salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te dignatus es vocare, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

 

5. Ego quidem laboro in sudore vultus mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, temptationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor; et non est qui adiuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, salvator meus: cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam aeternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui corpus tuum et sanguinem in cibum et potum mihi parasti. Praesta, Domine Deus salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meae devotionis affectus.

 

 

Consideratio

 

Debet omnis sacer locus a nobis in reverentia semper haberi: propter multa beneficia quae ibidem orantibus solent devotis praestari. . . . Ibi sacerdos celebrans offert Deum sacrificium omni sacrificio dignius: ibi communicans recipit sanctissimum corpus Dominicum angelorum cibum omni dono dignissimum (1). In quo quidem loco humana iunguntur divinis, ima summis, terrena caelestibus: per sacramenta Christi quae ibidem tractantur et celebrantur a sacerdotibus in missis (2).

 

Iesus est salvator mundi. Ipse est spes piorum, consolatio devotorum, pax mansuetorum, divitiae pauperum, gloria humilium, fortitudo debilium, via errantium, lumen caecorum, baculus claudorum, unctio aridorum, levamen oppressorum, iuvamen tribulatorum et omnium bonorum singulare refugium (3). Per ipsum habebis accessum ad Patrem, et ab ipso omnis gratia tibi donatur et virtus amplior infunditur (4). Qui de hoc fonte biberit, non sitiet umquam. Habet enim fontem omnium consolationum; habet et paradisum omnis voluptatis (5).

 

Vere, Domine, non est similis tibi in pulchritudine et in gloria, in divitiis et potentia, neque talis in caelo et in terra. Tu es enim solus altissimus super omnem creaturam. Multum est, quod creaturis donasti, ex quibus magna pulchritudo, sapientia et bonitas tua relucet; sed nihil in comparatione beatae et gloriosae praesentiae (6). Adhaeret tibi anima mea et super omnia data te diligit, quamvis pulchrum sit et dulce, quod mihi ex caritate miseris. Tu namque solus sponsus es, cetera donaria sunt et indicia amoris. Non diligam ea pro te, nec credam sine te omnia mihi posse sufficere, ne forte cum illis amittam et te (7).

 

Aperi cor meum in lege tua sancta, redde mihi laetitiam salutaris tui, dilata cor meum ad currendam viam tuam, confirma me in verbis tuis; quia non est, qui adiuvet, non est, qui praeter te salvum faciat, ad vitam aeternam perducat (8). Tu supple pro me, quod minus valet vis mea perficere (9). Exaudi me, Deus, cum deprecor, cum tribulor, cum laetor, cum sanus sum. In omnibus me tibi commendo, et te in aeternum benedico (8). Da ergo feliciter te frui et in fruibili unione una tecum perpetuo beatificari (10).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 446-451.

 

Notae:

(1) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 307, l. 4.

 

(2) Ib. 28, P. 6, p. 286, l. 12.

 

(3) Soliloquium animae c. 24, n. 5.

 

(4) Ib. c. 22, n. 1.

 

(5) De solitudine et silentio c. 2, n. 34.

 

(6) Soliloquium animae c. 17, n. 7.

 

(7) Ib. c. 16, n. 8.

 

(8) Vallis liliorum c. 28, n. 3.

 

(9) Soliloquium animae c. 22, n. 5.

 

(10) Ib. c. 16, n. 8.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: