THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT III.

 

Quod utile sit saepe communicare

 

Vox discipuli.

 

1. Ecce, ego ad te venio, Domine, ut bene mihi sit ex munere tuo, et laetificer in convivio sancto tuo, quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce, in te est totum, quod desiderare possum et debeo; tu salus mea et redemptio, spes et fortitudo, decus et gloria. Laetifica ergo hodie animam servi tui, quoniam ad te, Domine Iesu, animam meam levavi. Desidero te nunc devote ac reverenter suscipere; cupio te in domum meam inducere, quatenus cum Zachaeo merear a te benedici ac inter filios Abrahae computari. Anima mea corpus tuum concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat.

 

2. Trade te mihi, et sufficit. Nam praeter te nulla consolatio valet. Sine te esse nequeo, et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, et in remedium salutis meae recipere; ne forte deficiam in via, si fuero caelesti fraudatus alimonia. Sic enim tu, misericordissime Iesu, praedicans populis et varios curans languores, aliquando dixisti: Nolo eos ieiunos dimittere in domum suam, ne deficiant in via. Age igitur hoc mecum modo, qui te pro fidelium consolatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim suavis refectio animae: et qui te digne manducaverit, particeps et heres erit aeternae gloriae. Necessarium quidem mihi est, qui tam saepe labor et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per frequentes orationes et confessiones ad sacram corporis tui perceptionem me renovem, mundem et accendam; ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam.

 

3. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adulescentia sua; et nisi succurrat divina medicina, labitur homo mox ad peiora. Retrahit ergo sancta communio a malo et confortat in bono. Si enim modo tam saepe neglegens sum et tepidus, quando communico aut celebro; quid fieret, si medelam non sumerem, et tam grande iuvamen non quaererem? Et licet omni die non sim aptus, nec ad celebrandum bene dispositus; dabo tamen operam, congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantae gratiae participem me praebere. Nam haec est una principalis fidelis animae consolatio, quamdiu peregrinatur a te in mortali corpore, ut saepius memor Dei sui dilectum suum devota suscipiat mente.

 

4. O mira circa nos tuae pietatis dignatio, quod tu, Domine Deus, Creator et Vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire animam, et cum tota divinitate tua ac humanitate eius impinguare esuriem! O felix mens, et beata anima, quae te, Dominum Deum suum, meretur devote suscipere, et in tua susceptione spiritali gaudio repleri! O quam magnum suscipit Dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam iucundum recipit socium, quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum et nobilem amplectitur sponsum prae omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum! Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, caelum et terra et omnis ornatus eorum; quoniam quidquid laudis habent ac decoris, ex dignatione tuae est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cuius sapientiae non est numerus.

 

 

Consideratio

 

Quaere spiritualem animae refectionem quam Christus praeparavit accedentibus ad pretiosi corporis sui mensam: omnibus corporalibus epulis dulciorem (1). Salus animae saepe confiteri saepe communicare (2). Beatus pauper et mendicus, qui cotidie transit pro pane caeli et, donec accipiat unam micam, non cessat supplicare humiliter ante mensam Dei. Beatus, qui vocatur ad coenam Agni et, donec perveniat ad convivium supernum, accipit eius sacramentum (3).

 

Studeas, fidelis anima, talem te exhibere Christo, caelesti sponso, ut eius gratia et consolatione digna semper existas, quia per ipsum et in ipso copiosissime reperies, quod te in quavis anxietate positam consoletur. Quanto frequentius ad ipsum accesseris eiusque lateri vicinius et tuum applicueris, tanto tibi dulcior et iucundior apparebit (4). Ipse est, qui te fecit et redemit; ipse pro te laboravit, certavit et vicit. Ipse est advocatus tuus et propitiatio pro peccatis tuis. Ipse est consolator tuus, provisor tuus et gubernator tuus. Ipse est unicus et singulars dilectus tuus, qui pascitur inter lilia et intra ubera tua optat commorari. Quis umquam tibi tanta bona fecit? Quis tanta caritate te dilexit? Ad hunc accede, huic te praebe (5).

 

O venerande et summe amande Iesu! Vere tu es manna absconditum, omne habens in se delectamentum: et omnem vincens alienam suavitatem. Tu paradisus voluptatis, tu hortus deliciarum; tu fons sapientiae, sol iustitiae, lux mundi, gaudium caeli, pax cordis, solacium animae: spes in tribulatione, refugium in temptatione, auxilium in omni necessitate (6). In te omnia invenio et habeo, te donante et miserante; et quidquid extra te quaero et desidero, parum vel nihil mihi prodesse sentio (7). In te solo totum bonum meum. Da te ipsum mihi, et sufficit animae meae, Domine Deus salutis meae. Amen (8).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 441-445.

 

Notae:

(1) Sermones de vita et passione Domini 30, P. 3, p. 282, l. 27.

 

(2) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 308, l. 19.

 

(3) Vallis liliorum c. 13, n. 3.

 

(4) Soliloquium animae c. 19, n. 4.

 

(5) Ib. c. 22, n. 1.

 

(6) Sermones de vita et passione Domini 7, P. 3, p. 100 sq, l. 7 29.

 

(7) Vallis liliorum c. 28, n. 3.

 

(8) Ib. c. 34, n. 4.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: