THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT II.

 

Quod magna bonitas et caritas Dei in sacramento homini exhibetur

 

Vox discipuli.

 

1. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, confisus, accedo aeger ad Salvatorem, esuriens et sitiens ad fontem vitae, egenus ad Regem caeli, servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, desolatus ad meum pium Consolatorem. Sed unde hoc mihi, ut venias ad me? Quis ego sum, ut praestes mihi te ipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere? et tu quomodo dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum, et scis, quia nil boni in se habet, unde hoc illi praestes. Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem, et gratias ago propter nimiam caritatem. Propter temet ipsum enim hoc facis, non propter mea merita; ut bonitas tua mihi magis innotescat, caritas amplior ingeratur, et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet, et tu sic fieri iussisti, placet et mihi dignatio tua; et utinam iniquitas mea non obsistat!

 

2. O dulcissime et benignissime Iesu, quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri corporis tui debetur, cuius dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur! Sed quid cogitabo in hac communione, in accessu ad Dominum meum, quem debite venerari nequeo, et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius, nisi me ipsum totaliter humiliando coram te, et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me? Laudo te, Deus meus, et exalto in aeternum. Despicio me, et subicio tibi in profundum vilitatis meae.

 

3. Ecce, tu Sanctus sanctorum, et ego sordes peccatorum. Ecce, tu inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te respicere. Ecce, tu venis ad me, tu vis esse mecum, tu invitas ad convivium tuum. Tu mihi dare vis caelestem cibum et panem angelorum ad manducandum: non alium sane quam te ipsum, panem vivum, qui de caelo descendisti, et das vitam mundo.

 

4. Ecce, unde dilectio procedit, qualis dignatio illucescit! quam magnae gratiarum actiones et laudes tibi pro his debentur! O quam salutare et utile consilium tuum, cum istud instituisti! quam suave et iucundum convivium, cum te ipsum in cibum donasti! O quam admirabilis operatio tua, Domine! quam potens virtus tua! quam infallibilis veritas tua! Dixisti enim, et facta sunt omnia; et hoc factum est, quod ipse iussisti.

 

5. Mira res, et fide digna, ac humanum vincens intellectum: quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et homo, sub modica specie panis et vini integer contineris, et sine consumptione a sumente manducaris. Tu, Domine universorum, qui nullius habes indigentiam, voluisti per sacramentum tuum habitare in nobis; conserva cor meum et corpus immaculatum; ut laeta et pura conscientia saepius tua valeam celebrare mysteria, et ad meam perpetuam accipere salutem, quae ad tuum praecipue honorem et memoriale perenne sanxisti et instituisti.

 

6. Laetare, anima mea, et gratias age Deo pro tam nobili munere et solacio singulari in hac lacrimarum valle tibi relicto. Nam quotiens hoc mysterium recolis et Christi Corpus accipis, totiens tuae redemptionis opus agis et particeps omnium meritorum Christi efficeris. Caritas etenim Christi numquam minuitur, et magnitudo propitiationis eius numquam exhauritur. Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes, et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum et iucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum virginis descendens homo factus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur et moreretur.

 

 

Consideratio

 

Quotiens missa celebratur, et hostia verbo Dei consecratur; totiens Deus noster ad homines venit: pro hominibus de caelo descendit; cum hominibus manere desiderat, quos creavit et redemit: ac in aeternum beatificare intendit (1). O quam magna mirabilia agit Deus in sacramento; cui nihil impossibile est facere quodcumque voluerit in caelo et in terra: pro sancti nominis sui gloria et aeterna memoria (2). O quam suavis est, Domine, spiritus tuus (Sap 12, 1), qui, ut dulcedinem tuam in filios gratiae demonstrares, pane suavissimo de caelo praestito esurientes animas replesti bonis internis, fastidiosos divites dimittens inanes (3). Tu es salutare vultus mei et Deus meus: vere super omnia mihi amandus. Nemo te pulchrior, nemo amabilior: nemo te nobilior, nemo te sanctior. Tu omnibus sapientibus sapientior: omnibus ditior, omnibus maior. Tui sunt caeli et tua est terra (Ps 88, 12): mare et omnia quae in eis sunt (4).

 

Vide exiguitatem et indigentiam meam, clementissime Iesu; attende affectum cordis mei, quem ad te gero et habeo; non quia ego dignus sum, sed quia tu benignus es, qui ab indignis non dedignaris tangi et amari (5). Infirmus sum et ulcerosus, sana animam meam. Caecus sum et nudus; illumina tenebras meas: et orna me virtutibus veris (6).

 

Sed adhuc quid agam in memoriam et laudem sanctissimi nominis tui? Multa deberem agere; multis teneor et obligor et vix ad minima sufficio. Exultabo in te, laudabo te, magnificabo te, glorificabo te. Digne adorabo te, quia Deus meus es tu, in quem credidi, quem amavi, quem quaesivi, quem semper optavi. O dulcissime et super omnia amabilissime Iesu, sis devotissime salutatus, altissime laudatus et nunc et aeternaliter ab omni creatura benedictus. Dicant et pro me laudes immensas omnes angelorum chori, tibi semper assistentes (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 435-440.

 

Notae:

(1) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 310, l. 4.

 

(2) Ib. p 309, l. 20.

 

(3) De tribus tabernaculis c. 3, n. 6.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 5, P. 3, p. 90, l. 7.

 

(5) Soliloquium animae c. 22, n. 5.

 

(6) Sermones de vita et passione Domini 5, P. 3, p. 89, l. 29.

 

(7) Soliloquium animae c. 22, n. 4.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: