THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT XVIII.

 

Quod homo non sit curiosus scrutator sacramenti, sed humilis imitator Christi, subdendo sensum suum sacrae fidei

 

Vox dilecti.

 

1. Cavendum est tibi a curiosa et inutili perscrutatione huius profundissimi sacramenti, si non vis in dubitationis profundum submergi. Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Plus valet Deus operari, quam homo intellegere potest. Tolerabilis est pia et humilis inquisitio veritatis, parata semper doceri, et per sanas patrum sententias studens ambulare.

 

2. Beata simplicitas, quae difficiles quaestionum relinquit vias, et plana ac firma pergit semita mandatorum Dei. Multi devotionem perdiderunt, dum altiora scrutari voluerunt. Fides a te exigitur et sincera vita, non altitudo intellectus, neque profunditas mysteriorum Dei. Si non intellegis, nec capis, quae infra te sunt, quomodo comprehendes, quae supra te sunt? Subdere Deo, et humilia sensum tuum fidei, et dabitur tibi scientiae lumen, prout tibi fuerit utile ac necessarium.

 

3. Quidam graviter temptantur de fide et sacramento; sed non est hoc ipsis imputandum, sed potius inimico. Noli curare, noli disputare cum cogitationibus tuis, nec ad immissas a diabolo dubitationes responde; sed crede verbis Dei, crede sanctis eius et prophetis, et fugiet a te nequam inimicus. Saepe multum prodest, quod talia sustinet Dei servus. Nam infideles et peccatores non temptat, quos secure iam possidet; fideles autem devotos variis modis temptat et vexat.

 

4. Perge ergo cum simplici et indubitata fide, et cum supplici reverentia ad sacramentum accede. Et quidquid intellegere non vales, Deo omnipotenti secure committe. Non fallit te Deus; fallitur, qui sibi ipsi nimium credit. Graditur Deus cum simplicibus, revelat se humilibus, dat intellectum parvulis, aperit sensum puris mentibus, et abscondit gratiam curiosis et superbis. Ratio humana debilis est et falli potest; fides autem vera falli non potest.

 

5. Omnis ratio et naturalis investigatio fidem sequi debet, non praecedere nec infringere. Nam fides et amor ibi maxime praecellunt, et occultis modis in hoc sanctissimo et superexcellentissimo sacramento operantur. Deus aeternus et immensus, infinitaeque potentiae, facit magna et inscrutabilia in caelo et in terra, nec est investigatio mirabilium operum eius. Si talia essent opera Dei, ut facile ab humana ratione caperentur, non essent mirabilia nec ineffabilia dicenda.

 

 

Consideratio

 

Intonuit vox dilecti mei et dixit: Quis similis mei in consilio et prudentia? Quis fecit mare et aridam? Ego Dominus, formans lucem et creans tenebras. Quis intravit abyssum et de profundo eduxit aquas? Ego Dominus scrutans corda et renes. Quis cognovit omnia novissima et antiqua? Ego Dominus, qui feci omnia in numero et pondere et mensura. Ego Creator caeli et terrae, Rector omnium saeculorum. Ego Deus omnipotens, cuius potestas insuperabilis. Ego altissimus, cuius altitudo inattingibilis. Ego bonitas, cuius entitas incapabilis. Ego praesentissimus et secretissimus. Ego intimus et a sensibus remotissimus. Vere ego Deus absconditus (1).

 

Applica cor tuum: et vide Dominum tuum. Vide in spiritu, quemadmodum olim sancti prophetae viderunt. . . . Nam cordis oculus hic requiritur, et talis oculus me intuetur; sed corporis oculus non est hic necessarius: qui plerumque nocivus invenitur. Qui enim credit in me: videt me. Et qui diligit me: habet me. Ergo credendo videbis me: et amando habebis me (2).

 

Si non potes adhuc altiora capere, tunc parva cum parvulis disce: Quae ergo intellectum tuum excedunt, noli temere perscrutari; sed omnia haec Spiritui Sancto committe et firmiter vera esse crede; quia Spiritus Sanctus doctor est omnis veritatis et non potest testis esse falsitatis (3). Bonum est ergo . . . sacramentum Christi suppliciter adorare; alta non discutere: difficilia nolle penetrare; secreta humiliter venerari: profunda Deo committere. Nam veritas neminem fallit: omnipotens Deus omnia potest (4). Sit proinde potior meditatio tua et affectus frequentior circa humilia vestigia Iesu; et noli ad alta cito conscendere, ne opprimaris a gloria (5).

 

Domine, sequor te, quocumque ieris, quia verba vitae aeternae habes (6). Quem sequar, si te non sequor? Cui credam, si tibi non credo? (7) Sequor te, quia sequendo te nemo errat, quoniam lux es et dies, et qui ambulat in die, non offendit (8). O errantium et quaerentium fulgida lucerna! Tu iugiter mihi mica, tu mansionem in me para, donec illucescat lux perpetua (9).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 510-515.

 

Notae:

(1) Soliloquium animae c. 17, n. 2.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 9, P. 3, p. 118, l. 10.

 

(3) Vallis liliorum c. 21, n. 1.

 

(4) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 308, l. 5.

 

(5) Soliloquium animae c. 12, n. 6.

 

(6) Hospitale pauperum c. 19, n. 3.

 

(7) De tribus tabernaculis c. 2, n. 1.

 

(8) Ib. n. 5.

 

(9) Soliloquium animae c. 19, n. 3.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: