THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT XVII.

 

De ardenti amore et vehementi affectu suscipiendi Christum

 

Vox discipuli.

 

1. Cum summa devotione et ardenti amore, cum toto cordis affectu et fervore, desidero te, Domine, suscipere, quemadmodum multi sancti et devotae personae in communicando te desideraverunt, qui tibi maxime in sanctitate vitae placuerunt et in ardentissima devotione fuerunt. O Deus meus, amor aeternus, totum bonum meum, felicitas interminabilis, cupio te suscipere cum vehementissimo desiderio et dignissima reverentia, quam aliquis sanctorum umquam habuit et sentire potuit.

 

2. Et licet indignus sum omnia illa sentimenta devotionis habere, tamen offero tibi totum cordis mei affectum, ac si omnia illa gratissima inflammata desideria solus haberem. Sed et quaecumque potest pia mens concipere et desiderare, haec omnia tibi cum summa veneratione et intimo favore praebeo et offero. Nihil opto mihi reservare, sed me et omnia mea tibi sponte et libentissime immolare. Domine Deus meus, Creator meus et Redemptor meus, cum tali affectu, reverentia, laude et honore, cum tali gratitudine, dignitate et amore, cum tali fide, spe et puritate te affecto hodie suscipere, sicut te suscepit et desideravit sanctissima mater tua, gloriosa virgo Maria, quando angelo evangelizanti sibi incarnationis mysterium, humiliter ac devote respondit: Ecce, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.

 

3. Et sicut beatus praecursor tuus, excellentissimus sanctorum, Johannes baptista, in praesentia tua laetabundus exultavit in gaudio Spiritus Sancti, dum adhuc maternis clauderetur visceribus, et postmodum cernens inter homines Iesum ambulantem, valde se humilians, devoto cum affectu dicebat: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi: sic et ego magnis et sacris desideriis opto inflammari, et tibi ex toto corde me ipsum praesentare. Unde et omnium devotorum cordium iubilationes, ardentes affectus, mentales excessus, ac supernaturales illuminationes, et caelicas visiones tibi offero et exhibeo, cum omnibus virtutibus et laudibus, ab omni creatura in caelo et in terra celebratis et celebrandis, pro me et omnibus mihi in oratione commendatis, quatenus ab omnibus digne lauderis, et in perpetuum glorificeris.

 

4. Accipe vota mea, Domine Deus meus, et desideria infinitae laudationis ac immensae benedictionis, quae tibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis tuae iure debentur. Haec tibi reddo et reddere desidero per singulos dies et momenta temporum, atque ad reddendum mecum tibi gratias et laudes omnes caelestes spiritus et cunctos fideles tuos precibus et affectibus invito et exoro.

 

5. Laudent te universi populi, tribus et linguae, et sanctum ac mellifluum nomen tuum cum summa iubilatione et ardenti devotione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimum sacramentum tuum celebrant, et plena fide recipiunt, gratiam et misericordiam apud te invenire mereantur, et pro me peccatore suppliciter exorent. Cumque optata devotione ac fruibili unione potiti fuerint, et bene consolati ac mirifice refecti, de sacra mensa caelesti abscesserint, mei pauperis recordari dignentur.

 

 

Consideratio

 

Lauda benefactorem tuum, qui tanta beneficia tibi tribuit, quae vix enumerare sufficis. Ecce, adhuc cotidie nova bona tibi transmittit et per se etiam ad te in altare venit, in quo optimum donum, quod ipse est et habet, tibi ad communicandum praebet. Nihil aliud pro his a te requiret et tam gratum habet, nisi ut ipsum pure et intime propter se ipsum ames et laudes (1).

 

Ostende mihi faciem tuam: sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis et facies decora. Haec sunt verba amantis animae, ad te dulcissime Iesu Christe. Sed obsecro te puer bone: ut mihi peccatori concedas etiam haec verba in desiderio animae dicere. Quando enim potero satiari, de te cogitare et loqui? Tu enim salutare vultus mei, et Deus meus. Ostende ergo mihi faciem tuam: et salva erit anima mea. Quotienscumque tristis fuero, aspice in me et miserere mei: et consolabitur anima mea (2). Renovetur semper in me tui amoris sacer et purus affectus; et velut ignis desuper accensus renes meos et cor meum exurat: omnia quoque interiora mea purget et inflammet; ut nil vitiorum in me remaneat: quod oculos tuae claritatis offendat (3).

 

Cupio, Domine Deus meus, in omni loco et tempore nomen sanctum tuum magnificare et exaltare. Quoniam tu es Deus meus et ego pauper servos tuus. Tu lux mea, spes mea, cibus meus et potus meus (4).

 

Deus meus laus mea et gloria mea. Cupio te laudare tam excelsa voce et tam devota mente: sicut umquam laudatus es ab aliqua creatura in caelo et in terra. Desidero te honorificari tam magno et digno honore: sicut umquam honorificatus es ab aliquo sancto in regno tuo caelesti. Opto te venerari et amare tam ardenti affectu et amoroso corde: sicut aliquis devotus et perfectus homo te dilexit et diligit in hoc mundo (5).

 

Omnes sancti ab origine mundi, qui per gratiam tuam illuminati sunt et vocati, omnes quoque fideles et christiani in omni populo et tribu et lingua et natione, qui usque hodie sunt et ante nos fuerunt et post nos erunt, pariter celebrent et collaudent dulcissimum atque gloriosissimum nomen tuum. Et cum illud fecerint et pro me suppliciter dixerint: tunc adhuc confitebor tibi, quia necdum satisfactum est ineffabili laudi nominis tui, quod totis viribus cupio laudare et omnimodo superexaltare, quousque ad illas perveniam curiales laudes, quas modo non possunt attingere nec prosequi mortalium hominum voces (6).

 

Offero igitur tibi desiderium desiderii mei in laudem nominis tui; accipe vota mea in holocaustum matutinum: et oratio mea sicut incensum vespertinum ad te ascendat et placeat in aeternum. Amen (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 505-510.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 18, n. 3.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 8, P. 3, p. 107 sq, l. 23.

 

(3) De recognitione propriae fragilitatis c. 8: Oratio ad laudandum Deum ferventer, P. 2, p. 373, l. 1.

 

(4) Vallis liliorum c. 28, n. 1 2.

 

(5) De recognitione propriae fragilitatis c. 8: Oratio ad laudandum Deum ferventer, P. 2, p. 372, l. 20.

 

(6) Soliloquium animae c. 25, n. 12.

 

(7) De recognitione propriae fragilitatis c. 8: Oratio ad laudandum Deum ferventer, P. 2, p. 373, l. 13.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: