THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT XVI.

 

Quod necessitates nostras Christo aperire et eius gratiam postulare debemus

 

Vox discipuli.

 

1. O dulcissime atque amantissime Domine, quem nunc devote desidero suscipere, tu scis infirmitatem meam et necessitatem, quam patior; in quantis malis et vitiis iaceo; quam saepe sum gravatus, temptatus, turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio, pro consolatione et sublevamine te deprecor. Ad omnia scientem loquor, cui manifesta sunt omnia interiora mea, et qui solus potes me perfecte consolari et adiuvare. Tu scis, quibus bonis indigeo prae omnibus, et quam pauper sum in virtutibus.

 

2. Ecce, sto ante te pauper et nudus, gratiam postulans et misericordiam implorans. Refice esurientem mendicum tuum, accende frigiditatem meam igne amoris tui, illumina caecitatem meam claritate praesentiae tuae. Verte mihi omnia terrena in amaritudinem, omnia gravia et contraria in patientiam, omnia infima et creata in contemptum et oblivionem. Erige cor meum ad te in caelum, et ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi ex hoc iam dulcescas usque in saeculum; quia tu solus cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum, dulcedo mea et totum bonum meum.

 

3. Utinam me totaliter ex tua praesentia accendas, comburas et in te transmutes, ut unus tecum efficiar spiritus, per gratiam internae unionis et liquefactionem ardentis amoris! Ne patiaris, me ieiunum et aridum a te recedere, sed operare mecum misericorditer, sicut saepius operatus es cum sanctis tuis mirabiliter. Quid mirum, si totus ex te ignescerem, et in me ipso deficerem; cum tu sis ignis semper ardens et numquam deficiens, amor corda purificans et intellectum illuminans?

 

 

Consideratio

 

Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino et infirma mea non abscondam, si forte a bono medico consolationis fermenta percipiam (1). Est enim misero saepe consolatio suam miseriam amico revelare. Et vulnus tumens, dum aperitur, minus dolet et citius curatur (2).

 

Ah Domine Deus, quid umquam fiet de me, cum deficiam cotidie? Quomodo emendabo perfecte vitam meam? Quando melius fiet? quando convalescam et quando omnia vincam? (3) Adhuc in mari laboro, et an portum attingam salutis, propter temptationes ex diverso afflatu tumescentes ignoro. Domine Deus, miserere animae meae, et ne sinas me periclitari in temptationibus meis, sed adiuva me fideliter, ut fortiter resistam et vincam (4). Tu scis omnem infirmitatem meam et magnam ignorantiam meam atque cotidianam instabilitatem memoriae meae, quam cito vagor huc illuc, longius a te saepissime. Parce mihi, Domine, secundum multitudinem miserationum tuarum et reduc me citius ad te. Conserva cor meum apud te in devota oratione et sacra meditatione die ac nocte, quantum mihi est possibile in hoc fragili corpore (5). O qui parum saperet de dulcedine tua, quam cito illi amaresceret omnis delectatio terrena! O quantum ferveret, qui parvam scintillam caritatis tuae haberet (6). Da ergo mihi amantissime Iesu fervorem spiritus tui, accende in me ignem quem venisti mittere in terram, ut cuncta haec infima despiciam, et tibi soli vivere desiderem, tibi solum placere studeam, ac pro amore tuo ab hominibus despici et neglegi non timeam. . . . Omnis labor pro te parvus mihi videatur, omnis adversitas levis, omnis gravitas tolerabilis efficiatur. Praestet haec mihi amor tuus qui omnia vincere facit, sequatur et humilitas cordis quae omnia implens nil dignum se egisse reputat. Tu es expectatio mea et adimpletio desiderii mei, tu recreatio mea et illuminatio cordis mei, qui numquam deseris sperantes in te, quamvis ad horam patiaris eos temptari, ut melius se cognoscant, et memores sint quia nihil sine te facere possunt. O unice dilecte Iesu ne derelinquas me inconsolatum in huius mundi exilio, sed sicut dixisti et promisisti ita mecum age, ut vadas et venias iterum ad me tempore opportuno, donec finito probationis certamine assumas me ad te ipsum in aeternam gloriam tuam. In qua vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 501-504.

 

Notae:

(1) De tribus tabernaculis c. 1, n. 1.

 

(2) Ib. c. 3, n. 3.

 

(3) Soliloquium animae c. 4, n. 1.

 

(4) Ib. c. 16, n. 3.

 

(5) Vallis liliorum c. 32, n. 1.

 

(6) Soliloquium animae c. 25, n. 2.

 

(7) Meditatio de incarnatione Christi P. 3, p. 56 sq, l. 9.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: